eiusdem Stephani a. 1266. dicitur, quod Ders de villa Berény "in Graecia sub vexillo nostro transmisso contra Paleologum Imperatorem Graecorum mortuus est viriliter et laudabiliter dimicando."[29] Causam expeditionis huius ipse Stephanus a. 1270. his verbis clare enunciat: "Cum barones nostros Nicolaum scilicet et Ladizlaum voyuodas, ac alios barones, seu nobiles contra Grecos in auxilium Zuetislay misissemus; ijdem Petrus et Jacobus (de villa Guerend) sub vexillo Ladizlay voyuode viriliter dimicantes, letalia wlnera ab oposita acie super personas suas receperunt."[30]
Ergo Stephanus pro eodem nunc Svetislao pugnavit, quem prius adversarium eius fuisse vidimus. Sed quis Svetislaus ille? Despota hic erat circa montes Haemi, qui tertiam Caesaris Theodori Lascaris filiam duxit, quique auxilio Stephani Regis contra Constantinum Tocchum Regem Bulgariae et Michaelem Palaeologum Imperatorem sibi ditionem Bulgariae acquirere satagebat et aliquantisper adminus prospero cum effectu; nam Stephanus Rex paci cum Otacaro a. 1271. confectae, praeter "Michaelem Angelum Paleologum" et alios plures principes, includi voluit etiam "Swetizlaum imperatorem Bulgarorum[31] Sed fatum suum evitare non potuit, a Constantini enim uxore circumventus et in filium cum titulo: "Filius Dominae Bulgarorum a Michaele puero (filio nempe Constantini sexenni) secundus," receptus, securitati suae indormiens, a callida foemina cum suis sequacibus exterminatus est[32] Stephanus tamen non frustra laboribus his bellicis insudavit, nam Regnum Bulgariae, ut Ladislaus IV. expresse dicit, "suam ad iurisdictionem, potestatem seu regimen subiugavit."[33] Sicque titulum Regni huius, quo Emericus Rex a. 1202[34] et Bela IV. a. 1270[35] iam usi sunt, Regibus nostris restituit, quo omnes successores eius ad hodiernum diem constanter utuntur.
Quousque bella haec duraverint, incertum; constat tamen Ladislaum Vajvodam, qui ducem, ut vidimus, egit, a. 1264. 28. Maii in insula Budensi constitutum fuisse, tamquam collegam "Judicum, ab vtrisque Regibus pro utilitate Regni deputatorum,"[36] nempe ambo Reges pro emolumento Regni generale
[29] Fejér Cod. dipl. IV. III. 344. 345. et Cod. dipl. patr. VI. 143.
[30] Cod. dipl. patrius VI. 166.
[31] Fejér 1. c. V. I. 126.
[32] Engel Geschichte des Ungrischen Reichs und seiner Nebenländer. Halle 1797. I. 422.
[33] Fejér 1. c. VII. II. 23 et 75.
[34] Mon. Strigon. I. 163.
[35] Fejér 1. c. IV. III. 544.
[36] Mon. Strigon. 504.