regni iudicium instituebant, quod ex parte Belae Regis quatuor, e parte autem Stephani Regis duobus Baronibus constabat, horum alter erat Ladislaus vajvoda, quem huic iudicio anno etiam insequenti in duabus celebrioribus causis, nempe Pauli Episcopi Vesprimiensis contra Comitem Martinum[37], tum filiorum Ebed contra Comitem Ponyth[38], qui ambo malefactorum suorum conscii, ut poenam effugerent, a Bela Rege ad Stephanum defecerunt, - assedisse constat.
Omnia haec ostendunt, Stephanum Regem in illa rerum confusione et hominum inconstantia Ladislao Vajvodae se totum commisisse. Docent hoc etiam quam maxime favores, quibus filios eius prosequebatur; sic iam a. 1263. magistro Gyulae "attendentes - ut ipse scribit - merita et servitia, quae idem a primaevis nostrae et suae vitae temporibus nobis exhibuit, dubiis fortunae casibus saepe et saepius se et suos pro nobis exponendo, nolentes ipsius multa et alta servitia omni laude dignissima ingratitudinis silentio preterire," quasdam terras vdvornicorum in Transilvanis partibus existentes, legitimis suis incolis carentes, Wiz, Munora, Hassach, Nogrech et alias confert[39]. Alterum autem filium eiusdem, Nicolaum nempe nostrum, plane ad aulam suam recepit.
Quae munia antea Nicolaus hic gesserit, nullibi comperimus. Occurrunt quidem a. 1256. duo Nicolai, unus Praepositus Agriensis, alter Archidiaconus et pristaldus regius[40]; anno 1262. Nicolaus Archidiaconus Neogradiensis[41]; anno autem 1263. Nicolaus Decanus Quinqueecclesiensis et alter Custos Bachiensis[42], sed num alter horum idem fuerit cum Nicolao, de quo agimus, dicere non valemus. Certum tamen est, illum a. 1265. Praepositum Ecclesiae Albensis Transilvanae fuisse, sic enim subscriptus in literis eiusdem Capituli legitur[43].
Sed ad aulam Stephani, ut nobis quidem videtur, iam a. 1264. receptus est. Hoc nempe anno ad finem vergente prima futurae paulo post universalis defectionis indicia in aula eiusdem Stephani Regis apparuerunt. Magister enim Benedictus, de quo suo loco fusius agemus, aulam hanc, in qua ab anno iam 1259. Vice-Cancellarium agebat, excedendo, ad Belam IV. Regem descivit, qui eum iam a. 1265. 16. Apr. dilectum et fidelem suum appellat[44].
[37] Fejér Cod. dipl. IV. III. 325.
[38] Ib. pag. 385. et Kubinyi Cod. dipl. Arpad. 75.
[39] Fejér 1. c. IV. III. 159.
[40] Cod. dipl. patrius VI. 87. 88.
[41] Mon. Strigon. I. 481.
[42] Cod. dipl. patr. VI. 113 et 118.
[43] Wenzel Cod. Arp. VIII. 134 et Cod. dipl. patr. VI. 135.
[44] Cod. dipl. patr. VI. 131