personaliter coram nobis Sabastianus filius Stephani, pro se et pro Matheo fratre suo, ac Thoma, filio Pauli, proximo suo, Item Gregorius et Beke, filii Stephani, pro se et pro Jacobo fratre suo, Item Nicolaus et Johannes, filij Pauli, pro se et pro Dominico fratre suo, nobiles Jobagiones Castri Poson. de Hydegket, de Chollokus, ab una parte; Item Deseu; genero Philpus, filij Andree, de eadem Hydeghet, ab altera; ijdem Sebastianus, Gregorius et Beke, ac Nicolaus et Johannes, nomine suo et nomine, ac vice fratrum et proximorum suorum predictorum sunt confessi oraculo uiue uocis, quod cum Philpus, proximus eorum memoratus, in retroactis temporibus, iuxta continenciam priorum litterarum nostrarum, Curiam suam, in eadem uilla existentem, cum terris ad eandem spectantibus, ipsi Deseu genero suo pro pecunia in sua necessitate ... et recepta, ac eciam racione sue proximitatis dedisset, uendidisset et contulisset, iure perpetuo possidendam, habendam et tenendam; Volentes igitur eidem Deseu, ac eorum heredibus uinculo proximitatis occurrere in hac parte, dictam Curiam cum dimidietate tocius possessionis dicti Phupus (sic) proximi ipsorum et specialiter decem Iugera terrarum, iuxta uiam Gregum sita et locata, eidem Deseu et per eum suis heredibus, Heredumque suorum successoribus, prout ipse Phylpus proximus eorum dederat et donauerat, dimlserunt et reliquerunt iure hereditario in filios filiorum possidenda, habeanda et tenenda. Obligando se, quod quandocunque processu temporum eundem Deseu, aut suos heredes, Heredumque suorum successores ex generacione ipsorum occasione dicte Curie et dimidietatis ipsius possessionis Philpus, ac decem Iugerum terrarum, seu eciam utilitatum suarum, uellent forsitan molestare; extunc idem Sebastianus cum omnibus proximis suis supradictis teneretur expedire proprijs laboribus et expensis; si uero ipsi ijdem molestare attemptarent et grauare: extunc tamquam calumpniatores remaneant ipso facto. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in festo kathedre beati Petri apostoli, Anno domini M°. CCC°. octauo.
Sigillum e rubro, violaceo et viridi serico pendet. Orig. viciatum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 8. Nr. 3.
634.
1308. 21. Mart. - Carolus Rex Joanni Finthur de Lád possessionem Sáp confert.
(C)Arolus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex, omnibus xpi. fidelibus, presentes