635.
1308. 27. Apr. - Capitulum Strigon. super venditione terrae Weyk literas per manus magistri Johannis Lectoris edit Quinto Kalendas Maii.
Nagy Cod. Andeg. I. 147.
636.
1308. 6. Maii. - Capitulum Poson. Petrum de Gellye coram plebano suo ancillam testamentaliter manumisisse testatur.
A. B. C.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentem paginam inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. Salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, Quod uir discretus Gregorius, Plebanus de uilla Gellc, coram nobis personaliter constitutus, est confessus uiua uoce, quod Petrus filius Beter, vnus de parochialibus suis, dum in lecto iaceret egritudinis, compos tamen sue mentis, inter cetera ordinanda sue ultime uoluntatis, quandam puellam, ancillam suam, filiam Puchk hereditarie ancille sue, coram tribus filijs suis et coram tota familia sua, ac vniuersis cognatis suis, ob remedium anime sue et brauio salutis eterne, manumissionis beneficio dotasset et legasset, dando et conferendo eidem perpetuam libertatem, et post eam suis filijs, filiorumque posteritatibus vniuersis ubicunque uoluerint permanere, sicut eciam Laurencius, vnus de generacione sua, personaliter constitutus, affirmauit et comes Hambato, iudex ciuitatis Poson., coram nobis similiter asseruit hoc idem, quod alij de generacionibus suis in presencia ipsius Hambatonis affirmassent. In cuius rei testimonium, memoriamque firmiorem presentes concessimus, sigilli nostri munimine roboratas, Datum in festiuitate sancti Johannis apost. et ewangeliste ante portam latinam. Anno dom. M°. C°CC. octauo.
Sigillum e rubro et flavo serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 23. Nr. 8.
637.
1308. 8. Maii. - Gentilis Cardinalis Legatus in Constitutionibus Budae editis, haec inter caetera ordinat:
Edicto perpetuo prohibemus, ut nullus Episcoporum, aut Archi Episcoporum, aut quivis alius, cuiuscunque conditionis et status existat, praeter Strigoniensem