Strigoniensem, ad quem de antiqua et approbata consuetudine pertinere dignoscimus, aliquem, sed nec ipse nec verum et legitimum praesumat de caetero in Regem Hungariae coronare.[575] Qui vero prohibitionis nostrae temerator et transgressor extiterit, a temporalium administratione suspensus, excommunicationis vinculo sit ligatus, a qua, excepto mortis articulo et tunc etiam debita nisi satisfactione praemissa, absolvi nequeat absque Sedis Apostolicae, vel ipsius Legati de latere licentia speciali. Volumus etiam propter contemptum constitutionis huiusmodi, quod quamdiu in dicta excommunicatione perstiterit, omnes sui Clerici sint ab eius obedientiae debito absoluti et in nullo sibi pareant, vel intendant et in morte nihilominus careat Ecclesiastica sepultura. Publicata Budae octavo idus Maii.
De Sacra autem Corona Regni, tunc per Ladislaum Vajvodam Transsilvanum retenta, eodem die haec statuit:
Quod si praefata (corona) rehabita, seu alia fabricata et authoritate nostra benedicta, de novo occupari, abscindi, deperdi, vel sic deficere, quod ad usum debitum non possit haberi, quoquo modo contingat: volumus quod per - - Strigon. et Colocensem Archi Episcopos, de consilio et de consensu omnium, vel maioris partis Suffraganeorum suorum interdicatur sic occupata vel perdita, quousque occupatione cessante, praedicta Corona eadem in Albensi Ecclesia reposita fuerit, seu Regi legitimo liberaliter restituta, et alia similiter nomine Romanae Ecclesiae fabricetur et benedicatur, quae taliter benedicta pro vera ac legitima habeatur ab omnibus. - - Si autem praefati Episcopi inter se concordare, vel consensum maioris partis Suffraganeorum suorum habere nequiverint, super eo, quod fieri debeat, Sedes Apostolica consulatur, totiesque praedicta iuxta modum, superius declaratum, fieri possint et debeant, quoties eventus necessitatis suaserit sic agendum.
Péterffy Conc. I. 150. et 152. - Fejér Cod. dipl. VIII. I. 274. 278.
638.
1308. 15. Maii. - "Magister Seraphinus prepositus Posoniensis, Johannes lector Strigon. et Pelagius prepositus ecclesie sancti Thome de promontorio Strigon., Judices per venerabilem patrem, dominum Th. diuina miseracione Archiepiscopum Strigon., pro tempore deputati," Benedictum abbatem Zaladiensem super facto decimarum villarum Kolun et Mogyorod, per Thomam Abbatem Tihanyiensem vi mandati Thomae Archiepiscopi contra Capitulum
[575] Ius coronandi - addit Péterffy - Legatus sibi retinuit, adnitentibus et consentientibus Ungariae Praelatis, dum tuta et quieta fierent omnia.