Sed etiam Cancellarius eiusdem Stephani, nempe Stephanus Archiepiscopus Colocensis, qui a praedecessore suo Smaragdo Archiepiscopo, officio Cancellarii a. 1262. et 1263. defuncto[45], etiam hoc munus recepit, aula excessit aut exire iussus est, nam munus hoc Cancellarii anno solum 1264. obiisse legitur[46]. Stephanus ergo Rex Cancellariam suam restaurare coactus, anno adhuc 1264. Vice-Cancellarium constituit magistrum Lodomerium[47], qui tardius pariter Archiepiscopus Strigon. effectus est; munus autem Cancellarii non, ut moris erat, Episcopo cuipiam, sed e fiducia inconcussa, qua in Ladislaum vajvodam ferebatur, filio eius, Nicolao nostro, concredidit. Annis quidem 1264. et 1265. nullae Stephani Regis literae eius nomine signatae sunt; sed cum Stephanus Archiepiscopus Colocensis munere Cancellarii, út praemisimus, anno solum 1264. functus sit, nec alter post illum ad Nicolaum usque nostrum Cancellarius compareat, anno autem 1266. iam Nicolaus hoc munus obierit, pronum est coniicere, illum officio hoc ab excessu statim Stephani Archiepiscopi provisum fuisse. Sed honore sic assecuto non diu Nicolao perfrui licuit. Nam "seminante - ut Ladislaus IV. Rex dicit - inimico humani generis inter concordes zizaniam,"[48] odia et dissidia inter Belam et Stephanum, continuo serpentia, denuo recrudescebant, ita vehementer quidem, ut turbidae bellorum intestinorum procellae paulopost omnia converterint. Ansam nefarii susurrones, a Stephano ad Belam deficientes, patrem contra filium instigando praebuerunt ec certiori cum effectu, quia Stephanus ius primogeniturae sibi ademptum et iuniori fratri collatum, quieto animo ferre non potuit, hinc simultates, publicis licet tabulis, iuramento firmatis, compositae, e levissimis quibuscumque causis continuo revixerunt et iam ex una, iam ex alia parte apertis iniuriis se manifestabant. Sic post tres menses a renovata per Stephanum a. 1263. 3. Maii compositione, Bela Rex I. Aug. possessionem Pereche, quam Praepositurae de Jászó contulerat, Stephanus autem in cambium receperat, auferendo, in derogamen Stephani Praepositurae restituit[49]. Sed iam 5. Aug. ad instantiam Velasci Nuntii Papalis denuo iuramento se obligat: "quod non molestabimus ipsum filium nostrum Regem Stephanum, nec Reginam iuniorem, consortem suam, karissimam nurum nostram, nec homines suos, nec terras eorum, nec aliquem exercitum vel expedicionem contra ipsos, vel contra terras eorum, vel sibi adherencium faciemus, vel a nostris fieri permittemus, et aliquas ciuitates, aut castra, vel villas, aut possessiones ipsorum aliquas
[45] Wenzel Cod. Arp. VIII. 32. et III. 44.
[46] Fejér Cod. dipl. IV. III. 205.
[47] Cod. dipl. patr. VI. 125. et Wenzel 1. c. VIII. 98.
[48] Fejér 1. c. V. II. 169.
[49] Ibidem pag. 147.