teneatur et qui non restituerit infra terminum supradictum, eo ipso sit excommunicacionis vinculo innodatus. Nolentes itaque, ut eadem ecclesia propter absenciam Canonicorum ipsorum defectum aliquem in diuinis officijs paciatur, vestris iustis supplicacionibus inclinati, qua fungimur, auctoritate statuimus et ordinamus, ut Canonici memoratj per se, uel singulos vicarios ipsi ecclesie deseruire de cetero teneantur. Si quis autem Canonicorum ipsorum contra tam salubre statutum venire presumpserit: nichil interim de prouentibus prebende sue percipiat et quirquid contra huiusmodi statutum perceperit, infra simile duorum Mensium spacium ad restitucionem perceptorum taliter integram teneatur. Qui vero infra predictum terminum, quod taliter receperit, restituere non curaret, excommunicacionis vinculo presentis statuti sit auctoritate ligatus, nisi Apostolice sedis, uel legatorum ipsius de latere priuilegio sit munitus. Nulli ergo cet. Datum Bude V. Idus februarij, Pontifkatus domini Clementis pape V. Anno quarto.
E transsumpto Ladislai de Doroghaza Notarii publici a. 1468. In Arch. Cap. Scep. priv. Scrin. u. fasc. 2. Nr. 18. - Extr. Fejér Cod. dipl. VIII. VII. pag. 69.
655.
1309. 23. Febr. - Thomas AEpiscopus Strigon. decimam agri cuiusdam liberi Tirnaviensis, ad fidem plebani loci, comiti Hambatoni abiudicat, atque Capitulo Strigon. addicit.
Nos Th., miseracione diuina archiepiscopus Strigon. et comes perpetuus loci eiusdem, significamus, quibus presentes ostendentur, vniuersis, Quod cum discreti viri, magistri Seraphynus Posoniensis, Petrus sancti Georgij de Strigonio, Herricus Vaciensis, Cancellarius noster, prepositi; Micahel (sic) sacerdos, Canonicus et Capellanus noster, fratres nostri in xpo. karissimi, uidelicet vice et nomine sociorum suorum de Capitulo Strigon., comitem Hambatonem, Ciuem Posoniensem, super facto decime cuiusdam particule terre arabilis, cum terra Parmensi (?) mixtim adiacentis, cuius decima nostra est, que inquam particula terre liber ager ab incolis solet nominari, et ad decimacionem Ciuitatis Tyrnensis ijdem fratres nostri dicebant ab olim de iure pertinere; cum essemus Posonij, in nostri presencia conuenissent, dicentes, quod ipsam decimam liberi agri ipse comes Hambato pluribus annis indebite et iniuste recepisset; quibus idem comes Hambato respondit e conuerso, et quasi ipse sibi ore proprio iudicium huiusmodi indixit coram nobis: quod si Georgius plebanus ecclesie sancti Nicolai Rector de Tyrna ipsam decimam liberorum agrorum, (fide) sua mediante, ad decimam prefati Capituli diceret pertinere; extunc simpliciter et de plano eisdem fratribus nostris eandem resignaret.