Nos igitur cum de Posonio in Tirnauiam venissemus et prefatum Georgium Plebanum predicti fratres nostri ad presenciam nostram uenire compulissent, super perplexitate decime eorumdem liberorum agrorum discucienda, eciam nos ad statum sui ordinis ipsum requisiuissemus, si quam sciret ueritatem de ipsis agris liberis, prefatus Georgius plebanus ad suam conscienciam et fidem dixit publice coram nobis, quod decima ipsorum liberorum agrorum, annexa decime frugum de Tyrna, nomine Capituli Strigon. per decimatores eorumdem, pro tempore constitutos, semper extitit congregata pacifice et recepta. Vnde uolumus et sentencialiter tam presentibus, quam futuris duximus decernentes fore notum vniuersis, quod ipsam decimam liberorum agrorum antea fuisse et nunc nullus ambigere possit esse Capituli nostri memorati; auctoritate nostra metropolitica eandem ipsis perpetuo duximus confirmandam in hijs scriptis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus eisdem fratribus nostris, sigilli nostri appensione communitas. Datum Strigonij in Dominica Reminiscere, videlicet in crastino katedre beati Petri apostoli, anno domini M°. CCC°. Nono.
Fragm. sigilli e viridi serico pendet. Orig. literis minutis nitide exaratum in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 43. fasc. 1. Nro. 4. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. I. 352.
656.
1309. 1. Mart. - Thomas Archiepiscopus Strigon. Monialibus Tirnaviensibus in sequelam Nri. 391. decimas remittit.
Thomas, dei gracia Archiepiscopus Strigon., eiusdemque loci Comes perpetuus, omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino sempiternam. Juris racio suadet et uigor equitatis, ut nos quoslibet in suis iuribus et libertatibus indempniter conseruemus et iliese; specialius hijs annuere debemus, quos et quas in sancta religione et deuoto habitu perspexerimus et nouerimus deo deuote famulari. Cum igitur dilecte in xpo. filie ... Abbatisse et Conuentus Monialium inclusarum, siue ordinis sancte Clare, siue sancti Damyani, seu Minorisse dicantur, de Tirna, nostre diocesis, priuilegium sanctisimi in xpo. patris et domini nostri, domini Bonifacij pape VIII., super prerogatiua libertatis sue confectum, nobis exhibere procurauerint, continens inter cetera, quod ad prestacionem decimarum de quibuscunque possessionibus et alijs omnibus bonis suis, que in presenti habent et iustis modis, prestante domino, acquisiuerint in futurum, minime teneantur, uolentes ipsas in predictis libertatibus iuxta mandatum receptum indempniter et absque ulla refragatione illese conseruare, concessimus, quod eedem domine nobis deinceps ad solucionem decimarum minime teneantur. Ouare uniuersis