non occupabimus, nec occupari a nostris permittemus."[50] Concordia sic firmata ad finem usque anni perduravit. Sic Bela magistrum Dominicum, quem Stephanus "nato sibi primogenito, Duce videlicet Ladislao, ad annunciandum gaudium destinasset," remuneratur[51]. 17. Decembris autem Conrado Magistro Pincernarum, "qui vastum in confinio Musuniensi per Thetunicorum exercitum fieri procuravit et ex hoc incidens in crimen lese Maiestatis, possessiones aliorum depredari faciens, suis saluis, priuilegium eciam Regis Bohemie in regnum terrarum suarum impetrarat, falsam nihilominus cudi faciens monetam;" quique ob hoc saepius citatus "accedere non curasset, quin imo se in fugam tamquam sibi male conscius conuertisset," ideoque bonis omnibus spoliatus est, ad instantiam Stephani, ad cuius partem Conradus certe se contulit, "quoniam nihil in humanis inuencionibus reperitur, quod paternum erga filium vincat affectum," omnes possessiones restituit[52].
Concordia haec paulo post iterum turbata est, iam 2. enim Februarii a. 1264. Urbanus Papa IV. haec ad Belam scribit: "Sane tristes audivimus cum dolore, quod inter te ac primogenitum tuum materia dissensionis exorta, ipse contra te Cumanorum, tuque contra eum paganorum de Livonia et aliorum infidelium vicinorum auxilium intenditis invocare, ac hostilem congressum ad invicem experiri," illumque instanter hortatur, "ut tu et idem primogenitus in tranquillo et suavi regimine fidelium, vestro dominio subditorum, sitis unanimes."[53] Ansam nunc dissidii incauta Belae Regis in filium iuniorem Belam ducem et filiam Annam, Rastislai Ducis Galliciae viduam, liberalitas praebuisse videtur; Belae duci enim more penitus inconsueto Castra finitima, Nitriam nempe, Posonium, Mosonium, Sopronium et Ferreum Castrum, Annae autem praeter alias villas castra Berez et Fizer contulit. Stephanus ob hoc indignatus, imo ius successionis periclitatum ratus, per haec enim Castra finitima, mortuo patre, aditus ad Regnum Otacaro Regi Bohemiae, inimico suo capitali, commode aperiri potuisset; donationes has quantum potuit infringere cupiens, Castra et villas, Annae donatas, cum in parte Regni, suae ditioni subiectae, exstitissent, recepit, et insuper etiam a matre sua quasdam villas et terras ademit. Haec iterum aegre ferens Bela, apud Papam per nuntium specialem pro remedio institit. Et licet Papa 16. Julii illum ad restitutionem provocaverit, die autem praecedenti donationes supradictas confirmaverit[54]; Stephanus tamen non immerito concitatus, morem gerere noluit; certum adminus est, Castrum Fizer restitutum non fuisse; Stephanus enim solus a. 1270.
[50] Wenzel Cod. Arp. III. 36.
[51] Fejér Cod. dipl. IV. III. 138.
[52] Wenzel 1. c. VIII. 51.
[53] Theiner Mon. Hung. I. 265. et Fejér 1. c. IV. III, 212.
[54] Theiner 1. c. 272 - 277.