percipere et habere et in omnibus et per omnia dictum exempcionis priuilegium cum debita obediencia obseruabimus. Predicta et quodlibet predictorum promittimus uobis, nomine quo supra, sub obligacione bonorum nostrorum, quod si non obseruauerimus predicta et quodlibet predictorum; promittimus uobis, nomine quo supra, stipulantibus omnia et singula dampna, interesse et expensas, factas et facta in iudicio et extra, plene uobis reficere et resarcire sine lite; de quibus dampnis, interesse et expensis stabimus et credemus iuramento, in animam dictarum abbatisse et conuentus prestito. Volumus insuper et promittimus, quod si predicta, uel quodlibet predictorum non seruauerimus; possimus conueniri et in iudicium trahi coram strigoniensi, uel Colocensi archiepiscopis et coram quocumque iudice ecclesiastico, strigonij, ucl Coloce, uel ubicunque locorum constituto; renuncciantes expresse omnibus excepcionibus dylatorijs et declinatorijs et maxime priuilegio reuocandj domum. In culus rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et nostro sigillo muniri. Datum strigonij in festo beate Marie Magdalene, Anno domini M°. CCC°. Nono.
Extus manus sec. 17. adnotavit: "Estergami Captalan levele, akit adot, hogi az Convent soha semi Dezmaval, Quartaval oroke (sic) nem tartozik a Nemes Captalannak, se az Ersek Vraknak, jgen melto ez a level, hogi gondviselesben legien."' - Sigillum minus e zona membr. pendet. Orig. pulcre exaratum in Arch. Aerarii Reg. Acta Mon. Tirn. fasc. 24, Nr. 4. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. I. 355.
668.
1309. 22. Jul. - Capitulum Poson. Gregorium de Samod se a poena homicidii sedecim marcis redemisse testatur.
A. B. C.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. Salutem in salutis actore. ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Nicolao, filio Henzlinni, pro se et pro fratribus suis, Petro scilicet et Johanne, sicut dixit, de villa Samud, ex una parte; Gregorio, filio Endus, de eadem, ex altera, coram nobis personaliter constitutis, sunt confessi uiua uoce, quod licet mota fuerit materia questionis inter ipsos, super morte uidelicet Pauli, filij eiusdem Henzlinni, Petri et Johannis predictorum, per eundem Gregorium perpetrata et diu ordine iudiciario fuissent altercati; ad ultimum tamen mediantibus probis viris, uidelicet magistro Serafino, preposito Poson., domino et prelato nostro, ac Hambatone, ciue Poson., in talem pacis concordiam deuenissent, quod predictus Gregorius Nicolao et fratribus suis antedictis racione dicte mortis sedecim marcas latorum denariorum Wiennensium, quamlibet marcam cum singulis decem pensis computando