nostro sigillo consignari, ac in testimonium premissorum comuniri. Datum in festo Apostolorum Symonis et Jude, Anno domini M°. CCC°. decimo.
Sigillum e zona membr. pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 34. fasc. 1. Nr. 5.
699.
1310. 21. Dec. - Capitulum Poson. Martinum, magistrum Tavarnicorum Mathaei de Trencsen, ratione dotis dominae Gyöngy Nicolao et Pascasio de Ikrán viginti quinque marcas solvisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. Salutem in domino sempiternam. ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod constitutis personaliter coram nobis Nicolao et Paskasio, filijs Demen de Ikran, ab una parte; Martinus filius Bugar, magister Tauarnicorum magistri Mathei de Trinchmio, ab altera, sunt confessi uiua uoce, quod licet mota fuerit materia questionis inter ipsos super dote et dotalicijs sororis Nicolai et Paska predictorum, domine ... nunka, vxoris Woch de Sarfeu, cognati File et pro quarta paternali filie eiusdem domine, domine Gung, et diu fuissent altercati; ad ultimum tamen, mediantibus probis uiris et propter bonum pacis, in talem pacis concordiam deuenissent: quod idem magister Martinus eisdem Nicolao et Paskasyo pro dote et dotalicijs eiusdem domine et pro rebus Parafarnalibus, ac pro quarta predicta soluisset viginti quinque marcas, quas viginti quinque marcas ijdem Nicolaus et Paskasius ab eodem magistro Martino plenarie recepisse et habere sunt confessi et sic eundem magistrum Martinum et suos heredes de dote et quarta predictis reddiderunt omnino expeditos. Obligando se ijdem Nicolaus et Paskasius, quod quicunque processu temporum eundem magistrum Martinum, uel suos heredes racione predicte dotis et pro quarta uellent forsitan molestare: extunc ijdem Nicolaus et Paska suis tenebuntur eosdem expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in festo Thome apostoli, Anno domini (Millesimo Tre)centesimo Decimo.
A. B. C.
Sigillum e viridi et violaceo serico pendebat. Orig. situ lacerum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 17. Nr. 18. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. I. 387.