omnes in bonis et rebus suis se non molestaturos mutuo promiserunt et pacis conditiones Clementi IV. submiserunt confirmandas[59].
Stephanus nunc quam maxime animum matris suae sibi devincire satagebat, seu ut ipse dicit: "ex affectu cordis deuotissimo et sincera animi voluntate materne reverentie inniti a prima nostre indole iuventutis, teste eo, cui omnia nuda sunt et aperta, pro posse dedimus operam, ut tranquillum et pacatum cor maternum erga nos et habere possemus et actore domino habitum inevellibiliter conservare." Quare Cameram de Syrmia, "que nostra fuit," tum villam Rugas Izmaelitarum eidem concessit, et terram de Posega cum Castris villis et omnibus pertinentiis suis, a Bela Rege ratione dotis cessis, eidem cum iure liberae dispositionis reliquit[60].
Discordiae sic aegre sopitae, porro quoque gliscebant quidem, sed aperte toto hoc anno non erumpebant; nam mense adhuc Novembris Bela Comiti Martino "ad petitionem Regis Stephani, karissimi filii nostri" novum ad festum Omnium Sanctorum comparendi terminum assignavit[61]. Attamen Reges ambo infideles Barones, ex una parte ad aliam deficientes, contra pacis conditiones porro quoque recipientes et bona transfugarum devastantes, se mutuo exasperare non cessarunt. Ipse Stephanus haec a. 1271. ita perhibet: "Cum nos superstite adhuc karissimo patre nostro Bela Rege, inclite recordationis, Ducatum Transsilvanum teneremus et graves persecutiones eiusdem karissimi patris nostri, licet inmerito, perpessi fuissemus; Nycolaus Iudex Curie nostre, Comes Symigiensis, dilectus et fidelis noster, qui tunc temporis aput eundem karissimum patrem nostrum Comes Syrmiensis fuerat, se ad nos de ipso Comitatu suo cum honestissima familia transtulit, in ipso nostre persecutionis tempore pro fidelitatibus et seruicijs nobis exhibendis et pariter observandis, amissionem seu destruccionem possessionum vltra Drawam et ex ista parte Drawe existencium, ac vniuersorum bonorum suorum distraccionem minime expauescens, quibus omnibus demum per eundem karissimum patrem nostrum fuerat spoliatus."[62] Quia autem - ut Otacarus in pacis cum Stephano a. 1271. initae tabulis apposite dicit - "per infideles et transfugas, huc illucque inter mundi principes discurrentes, seminari solent pestifera, pacis turbantia puritatem, que interdum ipsis principibus non tam temporalis tranquillitatis commodum, quam vitae futurae subsidia, per guerrarum discrimina adimunt opportuna;"[63] nec hic aliter evenire potuit. Instigantibus enim infidelibus his transfugis, bella intestina vehementissime eruperant. Hanc ipse Stephanus belli causam a. 1270. assignat, his verbis: "Cum dominus Rex,
[59] Theiner Mon. Hung. I. 284.
[60] Theiner 1. c. 283. et Fejér Cod. dipl. IV. III. 364.
[61] Fejér 1. c. IX. VII. 680.
[62] Wenzel Cod. Arpad. VIII. 334.
[63] Fejér 1. c. V. I. 117.