(Bela) karissimus pater noster, illustris Rex Hungarie, clare memorie, relegata pietate paterna, qua filij non compellendi, sed sunt pocius confouendi, quorumdam Baronum infidelium incitacione, ad fines Regni Hungarie vsque ad locum, qui Feketeuhalm dicitur, nos transferre cohegisset[64]. Tum iterum: "Tempore persequucionis nostre et miserie, quando videlicet dura et crudelis persequucio parentum nostrorum nos ex consilio infidelium Baronum quorumdam Regni Hungarie sine culpa nostra extra Regnum nostrum voluit effugare cum effectu et solempnitate nostre corone denudare."[65]
Bela nunc summopere incitatus, filium suum modis omnibus perdere proposuit. Barones eiusdem vi et promissis ad defectionem incitavit, quin ipsos Transilvaniae, ditionis nempe Stephani, incolas contra Dominum eorum naturalem rebellare coegit. His non contentus, Otacarum Bohemiae regem per filiam suam Cunegundam "ad succurrendum in forti brachio et armato contra temeritatem filii"[66] provocavit, imo nepotem suum Belam, filium Annae, Ducem de Machou[67], ad filium debellandum destinavit[68].
Et revera initio satis in dubio res Stephani positae erant. Bela enim ante omnia "transmissa armatorum multitudine primum nos - Ladislaus IV. haec a. 1273. asserit - et dominam Reginam matrem, et sorores nostras karissimas de castro Patak educi fecerat et extrahy et exinde patrem nostrum (Stephanum) inuestigarj faciebat, machinans eum priuare iure geniture et Regni diademate spoliare"[69] Porro castra eiusdem turpi proditionis medio occupavit; "cum omnia castra nostra fere - queritur Stephanus a. 1270. - ad que capita nostra et filiorum nostrorum atque liberorum reclinare disposueramus, per proditores nostros, quos fideles esse credebamus, parentibus nostris, qui nos capere volebant, data fuissent in nostrum preiudicium et grauamen."[70] His territi Barones et actum esse de Stephano reputantes, castra eiusdem turmatim deseruerunt; "derelinquentibus et deserentibus pluribus Baronibus nostris et militibus et omnibus nobilibus regni nostri - testatur Stephanus a. 1267. - post non posse resistere nostris persequentibus et inimicis."[71] Stephanus ergo, ut Ladislaus IV. asserit, "a facie patris sui, qui eum ex infidelium instigacione, relegato paterne pietatis affectu, persequebatur, in castrum de Feketyvholm cum pauca comitiua declinavit"[72] et de eodem castro Comitem Demetrium
[64] Wenzel Cod. Arpad. XII. 7.
[65] Ibidem VIII. 255.
[66] Ibidem III. 161.
[67] Cod. dipl. patr. VI. 242.
[68] Wenzel 1. c. IX. 14.
[69] Ibidem IX. 13.
[70] Ibidem VIII. 259.
[71] Fejér Cod. dipl. IV. III. 408.
[72] Wenzel 1. c. IX. 13.