aliquo Judice - experiri," ob occupationem partis terrae Ponyk, protestationem interposuisse testantur.
Fejér Cod. dipl. VIII. I. 394.
703.
1310. - Paulus Praepositus Scepusiensis "cum confirmatione Thomae Archiepiscopi Strigon." decimas de villa Ballistarii (alias Schüttenfeld) Carthusianis Lapidis Refugii confert.
Wagner Anal. Scepus. II. 73.; Katona Hist. Crit. VIII. 200.; Fejér Cod. dipl. VIII. I. 388.
704.
1310. - Conventus de Promontorio Varadiensi literas divisionales super possessione Paznad elargitur.
Nos Jacobus prepositus et Conuentus sancti Stephani Prothomartiris de Promontorio Waradiensi, Memorie commendamus, tenore presencium significamus, quibus expedit, vniuersis, quod Michael et ladislaus, filij Stephani de paznad, ab vna, parte vero ab altera Michael, Nicolaus, Gregorius, filij Andree, de eadem, coram nobis personaliter constituti, per eosdem minissterio viue uocis confessum extitit in hunc modum, quod porcionem possessionariam ipsorum hereditariam videlicet paznad vocatam, in Comitatu de Bekes habitam existentem, ipsos de Jure hereditario tangencium, ob amoris et fraternitatis dileccionem inter se ipsos in duas partes equaliter fecissent diuisionem, quarum prima recta et medietatis (sic) eiusdem possessionis paznad, videlicet a parte orientali, eisdem Michaeli, ladislao, filijs Stephani de predicta paznad, cecidisset et rectificasset, Cum omnibus vtilitatibus suis et pertinentis ad easdem et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus vniuersis, Jure perpetuo et ireuocabiliter, pacifice et quiete possidendas et possidendam, Secundam vero partem et medietatem eiusdem possessionis paznad, scilicet ab occidente, similiter eisdem Michaeli, Nicolao, Georgio, filiorum andree de predicta paznad, tradidissent et retificassent Cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs ad easdem et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus vniuersis, Jure perpetuo et ireuocabiliter, pacifice et quiete possidendas et possidendam. Obligantes se nichilominus partes predicte, quod si qua parcium ipsam diuisionem et eius ratificacionem quibuscumque