quibuscumque coloribus adinueniendis infringere et refutare niteretur, tunc talis pars ipsa diuisione et eius retificacione infringens et refutans, contra partem alteram quid colorantem (sic) in sucubitu dueli facti potencialis conuincerentur et grauarentur ipso facto. ad quod se partes predicte, coram nobis personaliter astando, spontanea obligauerunt voluntate, vigore literarum nostrarum mediante. Anno domini Millessimo CCCX.
Fragm. sigilli e rubro serico pendet. Orig. scriptura evanida exaratum in Arch. Prim. Sec. Lad. T. fasc. 1. Nr. 12.
705.
1311. 7. Febr. - Capitulum Poson. uxorem Ladislai de Jóka super dote excontentatam esse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis (Capitulum ecclesie poson)iensis salutem in salutis actore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod quedam mulier no ... Ladislai, filij Salamonis de Ilka, filia Lodyk de p ... nio, ab una parte; Michael frater antedicti Ladislai.....iuignus predicte mulieris, filius eiusdem Ladislai, coram nobis personaliter constituti, sunt confessi uiua uoce, quod licet ... questionis inter ipsos super Dote et Dotalicijs ... Elisabeth et diu fuissent altercati; ad (ultimum tamen) mediantibus (probis viris) in talem pacis unionem deuenissent, quod ... et Nicolaus racione supradicte dotis duodecim pensas denariorum (Wienn)ensium eidem domine dedissent et soluissent, qua ... eadem domina plenarie percepisse et recipisse est confessa et sic .dem Michaelem et Nicolaum de predicta dote et dotalicijs reddidit liberos et omnino absolutos. Obligando se eadem domina, quod qui(cunque processu temporu)m ipsos Michaelem et Nicolaum uellent et suos heredes racione sepedicte dotis, uel dotalicijs (sic) molestare; extunc ... teneretur expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium et euidenciam pleniorem presentes concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Datum Anno domini M°. C°C°C°. vndecimo, Dominica proxima post festum Purificacionis beate virginis gloriose.
A. B. C.
Sigillum integrum e flavo, rubro et caeruleo serico pendet. Orig. lacerum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 9. Nr. 6.