marcam cum singulis decem pensis computando, dedisset et soluisset, quas marcas domina Sana et domina Rosa et fratres earumdem supradicti plenarie recepisse et habere sunt confesse et sic eandem dominam et suos heredes de dicta dote et quarta reddiderunt omnino liberam et expeditam. Obligando se, quod quicunque processu temporum eandem dominam racione sepedicte dotis et quarte uellent forsitan molestare: extunc supradicte domine Sana et Rosa, ac fratres earumdem sepedicte tenerentur expedire propijs laboribus, expensis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum feria quinta proxima ante festum beati Georgij martiris, Anno domini M°. C°C°C°. vndecimo.
Sigillum e viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 9. Nr. 14.
709.
1311. 8. Maii. - Capitulum Nitriense Michaelem de Szelepcseny terram unius aratri, debito tempore non redemptam, Abbatiae s. Benedicti cessisse testatur.
A. B. C.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentem paginam inspecturis, Capitulum ecclesie Nitriensis Salutem in largitore salutis. Noticie vniuersitatis tenore presencium uolumus esse manifestum, Quod cum iuxta tenorem priorum litterarum nostrarum Mychael filius Leustachij de Zelepchen quamdam particulam terre, porcionem scilicet suam, titulo empcionis ad ipsum spectantem, inter terram Monasterij Sancti Benedicti de iuxta Gron, ab vna parte et inter terram Bene sacerdotis, filii Bank, ab alia adiacentem, in eadem Zelepchen existentem, ad vsum seu utilitatem vnius aratri sufficientem seu congruentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs vniuersis eiusdem particule terre vnius aratri, ab octaua apostolorum petri et pauli beatorum, que fuit annp domini M°. C°C°C°. octauo, usque ad octauam beati Georgij martyris, que fuit anno domini M°. C°C°C°. nono, religioso viro, domino paulo Abbati eiusdem monasterij Sancti Benedicti de iuxta Gron et suo Conuentui pro octo marcis pignori obligasset, sub ea condicione, quod si in ipsa octaua beati Georgij martyris pro eisdem octo marcis redimere ab ipsis negligeret uel non posset; extunc prehabita terra vnius aratri eidem Sancti Benedicti eo facto perpetuaretur, prout Mychael tempore obligacionis predicte terre ad id se obligarat; - transacta uero octaua redempcionis pretitulate terre, antefatus Mychael filius Leustachij, in nostri presencia personaliter constitutus, ipsam particulam terre unius aratri eidem religioso viro domino paulo abbati sancti