Demetrium in legatione speciali ad parentes suos causa impetrandae misericordiae misit; nullo tamen cum effectu, nam eundem Demetrium "Laurencius filius Kemyn, qui nostrum castrum obsidebat et vitam nostram exstinguere cupiebat, captiuauit, ubi pro fidelitate nobis impendenda grauiter fuit tormentatus ab eodem."[73] "In quibus quidem casibus patre nostro - dicit Ladislaus IV. - et nobis quasi in desperatione positis," Stephanus animo non despondit, sed per Magistrum Petrum de genere Chák, ut Ladislaus IV. prosequitur, "primum captiuauit speculatores exercitus auj nostrj, contra patrem nostrum ad explorandum clanculo destinatos, quibus de captiuitate huiusmodi ad cautelam absolutis, per quorumdam Baronum patri nostro fidelium, licet tunc ipsi auo nostro coacte famulancium, Saxones et alij homines regionis Transiluane ad patrem nostrum redierunt, eum naturalem terre dominum cognoscentes."[74] Horum auxilio fretus et alios insuper fideles suos, qui nempe - prout Stephanus de Michaele Comite dicit - "dona seu promissiones parentum nostrorum (pretium nempe proditionis) penitus noluerunt exaudire,"[75] Castellanum in specie de Hunyad[76], ad succurrendum provocans: "Tandem inspirata celesti gracia - sic ipse loquitur - cum manu bellica de ipso castro descendimus et cum iniquo Laurencio, ac proditore nostro bellum commisimus,"[77] Laurencium filium Kemyni - prosequitur Ladislaus IV. - et alios complures captiuando. Post egressum autem eiusdem patris nostri de predicto Castro, tercium exercitum comanicum eiusdem aui nostri, contra patrem nostrum transmissum, cuius dux Menk comanus fuerat, ijdem Mykud banus et magister Emericus, ac alij barones predicti patris nostri deuicerunt. Item quartum exercitum predicti aui nostri, cuius dux Erney banus fuerat, similiter deuicerunt,"[78] "adducendo nobis - addit Stephanus - ipsum Ernerium Banum, dicti exercitus Capitaneum captiuatum."[79] In hoc proelio Stephanus personaliter dimicavit, "cum quidam miles insignis cum lancea vexillata irruisset in nos et lanceam suam in par ... selle nostre fregisset, qui tamen per hastam nostram succubuit in momento, et hoc uiso, alij inimici nostri in nos irruere voluissent," Alexander filius Drug, Comes Szabolcsensis illum defendit[80]. "Item cum ijdem Barones infideles iniuriam iniurie cumulando induxissent, ymo pocius cohegissent dictum karissimum patrem nostrum contra nos exercitum conuocare,"[81]
[73] Wenzel Cod. Arpad. VIII. 256.
[74] Wenzel 1. c. IX. 13.
[75] Ibidem VIII. 255.
[76] Fejér Cod. dipl. VII. IV. 133.
[77] Wenzel 1. c. VIII. 256.
[78] Cod. dipl. patr. VI. 241.
[79] Wenzel 1. c. XII. 8.
[80] Cod. dipl. patr. VI. 154.
[81] Wenzel 1. c. XII. 8.