Johannis, Matheo filio ... de uilla paka, pro se et pro ... dicta villa Paka antedicta, preter Demetrium de eadem, ab altera, coram nobis personaliter (constitutis) sunt confessi oraculo uiue uocis, quod licet mota fuisset materia questionis inter ipsos super morte Sebeuk, fratris Symonis et Pauli predictorum, cognati Stephani et aliorum predictorum et diu ordine iudiciario fuissent altercati; ad ultimum tamen, mediantibus probis viris, in talem pacis vnionem deuenissent, quod Johannes, andreas supradicti cum socijs suis prenotatis decem et octo marcas denariorum Wiennensium, quamlibet marcam cum singulis decem pensis computando, racione dicte mortis dedissent et soluissent, quas decem et octo marcas Symon et Paulus ,et cognati eorumdem antedicti plenarie recepisse et habere sunt confessi et sic Johannem, filium Elye, cum socijs suis predictis racione predicte mortis reddiderunt omnino liberos et expeditos. Obligando se, quod quicunque processu temporum eumdem Johannem et socios suos supradictos racione predicte mortis uellent forsitan molestare; extunc ijdem Symon et Paulus ac cognati eorum supradicti tenerentur expedire proprijs[579] et expensis. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in octauis Phylippi et Jacobi apostolorum, Anno domini M°. C°C°C°. vndecimo.
A. B. C.
Sigillum e zona membr. pendebat. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 33. fasc. 1. Nr. 5.
711.
1311. 22. Maii. - Gentilis Cardinalis Legatus "de Strigon. Archiepiscopi" et aliorum Episcoporum consilio et assensu Decretum de ambitione et spoliis ecclesiarum vacantium edit, Posonii XI. Kal. Jun. Pontificatus Clementis PP. V. anno sexto.
Fejér Cod. dipl. VIII. I. 96.
712.
1311. 13. Jun. - Theophylus Praepositus et Capitulum Strigon. super impignoratione terrae Lysso in Comitatu Hontensi literas edunt in quindenis festiuitatis Pentecostes.
Nagy Cod. Andeg. I. 229.
[579] Emansit: laboribus.