717.
1311. 25. Jul. - Capitulum Poson. Gyöngy, viduam Michaelis de Csenkesz, dotem suam et quartam filiae suae Detrico curiali Comiti Poson. cessisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod constituta personaliter coram nobis domina Gung filia Ban, relicta Michaelis de villa Ckenkez, sicut dixit cum Paulo genero suo pro se et pro domina Elisabeth filia sua, consorte uero dicti Pauli, sunt confessi oraculo uiue uocis, quod eadem domina Gung dotem suam et quartam paternalem domine Elisabeth filie sue antedicte, ipsas de porcione Pauli filij sui de iure contingentes, que quidem porcio nunc prouido viro ac nobili Ditrico curiali comiti Poson. esset iure perpetuo pro suis emendis deuoluta, dimisissent omnino eidem comiti et penitus relaxassent, nec emptores dicte porcionis racione dicte dotis et quarte possent in aliquo molestare. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in festo beati Jacobi apost. Anno dom. M°. CCC°. vndecimo.
A. B. C.
Sigillum integrum e rubro et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 3. Nr. 7.
718.
1311. 25. Jul. - Frater Franciscus Monachus de Columba, Conmensalis Capellanus Gentilis Cardinalis Legati, de licentia Cardinalis huius tum Abbatis sui, necnon Thomae Archiepiscopi Strigon., Praepositi et Plebani Posoniensis et bona voluntate Abbatis et Conventus de Sancta Cruce in Austria, Capellam erigit et dotat "in Curia, quam habet dictus Abbas et Conventus in Posonio." - "Datum in Posonio in die beati Jacobi Apostoli."
Fejér Cod. dipl. VIII. I. 623. 624.
719.
1311. 23. Aug. - Gentilis Cardinalis Legatus Papae Nrum. 611. confirmat et transscribit.
FRATER Gentilis, miseratione diuina tituli Sancti Martini in Montibus presbiter Cardinalis, apostolice sedis Legatus, Dilectis in xpo. filijs ... Preposito