740.
1312. 10. Mart. - Thomas Archiepiscopus Strigon. contra destructionem villarum Ecclesiae Strigon. coram Capulo Jauriensi protestatur.
Nos Capitulum ecclesie Jauriensis ...
Sequitur textus Nri. 741.
Datum feria sexta post Dominicam letare, Anno domini M". CCC°. decimo secundo.
Sig. tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. J. fasc. 7. Nro. 93.
741.
1312. 12. Mart. - Thomas Archiepiscopus Strigon. contra devastationem possessionum Archiepiscopalium coram Capitulo Vesprimiensi protestatur.
Nos Capitulum ecclesie Vesprimiensis significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, Quod venerabilis pater, dominus Th., dei gracia archiepiscopus Strigon., eiusdemque loci Comes perpetuus, per discretum virum, magistrum Thomam, Capellanum suum, suo et ecclesie sue, ac tocius Capituli Strigon. nomine, coram nobis comparentem, nobis significare curauit protestando, quod Michael et Andreas, filij Mauricij, in destruccione et deuastacione villarum ecclesie Strigon., Bulchu, Segui[589] et kyurth[590] vocatarum, in quibus omnino nullus remansit habitator, in spoliacionibus, quas exercuit super plurimos iobagiones eiusdem domini Archiepiscopi et Capituli, in exaccione tributi ab omnibus iobagionibus eorumdem, cum mercibus suis transeuntibus, et a uictualibus, que sibi et fratribus suis Capitulo Strigon. in decimis, uel in alijs ad cottidianum victum deferuntur, propria auctoritate et audacia in loco seu in villa sua, vbi nulla concessione Regum exigi consueuit, Cum eciam alias in loco conuenienti, ad soluendum teloneum uel tributum de victualibus uel rebus quibuscunque, que sibi et fratribus suis deferuntur, a iobagionibus eciam eorumdem, merces suas de loco ad locum infra terminos Regni Hungarie deferentibus, nullum debeat exigi tributum, de prerogatiua et priuilegio ecclesie Strigon.; in occupacione villarum eiusdem domini Archiepiscopi, Gug[591] et perbethe vocatarum, a tempore late sentencie contra
[589] In literis Capituli Vesprim. sub Nro. 740.: Segij.
[590] Ib. Kurth.
[591] Ib. Guugh.