presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum secundo die beate Marie Magdalene, Anno domini M°. C°C°C°. duodecimo.
A. B. C.
Sigillum e rubro et viridi serico pendet. Orig. lacerum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 6. Nr. 6.
749.
1312. 23. Aug. - Frater Nicolaus Magister et Conventus Cruciferorum Strigon. super venditione possessionum Nyek et Hursou testimoniales elargiuntur in vigilia beati Bartholomaei Apost.
Nagy Cod. Andeg. I. 268.
750.
1312. 29. Sept. - Capitulum Poson. litem super dote domine Venis de Jóka compositam esse testatur.
A. B.
Vniuersis Xi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in domino sempiternam. ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, Quod Johannes filius Vreus de Ilka, ex una parte, Comch filius Fabiani de Zopy, ex altera; coram nobis constituti, sunt confessi, quod licet mota fuisset materia questionis inter ipsos super dote et dotalicijs domine venis, matris eiusdem Johannis uxoris ... filij Zabos, cognati eiusdem Comch et diu fuissent altercati; tamen ad ultimum, mediantibus probis viris, in talem pacis concordiam deuenissent, quod idem Comch eidem Johanni pro dote et dotalicijs, ac pro rebus, tempore nupciarum secum aportatis, suppradicte domine soluisset uiginti quinque marcas, quas uiginti quinque marcas idem Johannes plenarie se recepisse est confessus, et sic dictus Johannes eundem Comch de predicta dote reddidit omnino expeditum; obligando se, quod quicunque processu temporum dictum Comch, uel suos heredes racione predictorum dotaliciorum uellet forte molestare; extunc predictus Johannes teneretur, sicut assumpsit, expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium nostras concessimus litteras, sigilli nostri munimine