nobis dilectionis immemores, pro eo, quod Rolandus Banus, quamquam iuxta mandatum eorum, grata nobis obsequia faciebat, per emulorum obloquia, praedictum Banum tam grauiter destruxerunt, quod Banatu suo ipsum indebite spoliarunt et diversas possessiones suas crudeliter destrui praeceperunt."[88] His non contentus Bela, eosdem Cumanos contra Stephanum ad arma provocavit. Sic Stephanus eodem hoc a. 1267. possessionem quandam, Batsholdo Cumano collatam, a filiis eiusdem aufert "propter infidelitates ipsorum, quas iidem persequentes nos et nostros commiserunt manifeste, quia ad praeceptum parentum contra nos insurrexerant, mouentes exercitum, nos fuerunt insecuti, si facere poterant, in ruinam nostram et iacturam nostrorum."[89]
Sic igitur manus proximo sanguinis vinculo iunctae, consertae sunt et ut in turpi hac discordia omnia turpiter peragerentur, exercitui suo Bela Rex proditorem praefecit, Ladislaum nempe Vajvodam, patrem Nicolai nostri, tantis beneficiis a Stephano, ut vidimus, cumulatum. "Cum Ladislaus et frater suus Jula, infideles nostri, - ait Stephanus a. 1268 - a parentibus nostris contra nos missi, suos temerarios conatus direxissent."[90] Sed proditor fortunam sibi adversari expertus est: "Cum Ladislaus Vajuoda et Gyula frater eiusdem venissent cum Cumanis contra nos ad partes Transilvanas, qui tamen inspirante divina gratia in fugam sunt conuersi."[91] Devicit autem illum Mikud Banus superius iam laudatus: "Cum dominus Rex Bela, auus noster karissimus - narrat Ladislaus IV. a. 1279. - habito iniquo consilio quorumdam baronum suorum, dictum patrem nostrum de suo Regno miserabiliter ad partes Transiluanas effugasset; exercitum Hungaricum et Comanicum, quem idem auus noster ad fugandum patrem nostrum miserat, idem Mykud banus et magister Emericus frater eiusdem, ac ceteri barones patris nostri deuicerunt."[92] Pugnam hanc sub Castro Déva peractam et omnium huius anni pugnarum primam fuisse, Ladislaus IV. a. 1273. ita perhibet: "Cum dominus Rex pater noster - - a facie patris sui - in Castrum de Feketyvholm cum pauca comitiua declinasset, magister Petrus (de genere Chak) ex missione patris nostri sub castro Dewa contra Cumanorum exercitum viriliter dimicauit, quosdam ex eis captiuando, quosdam autem perimendo, triumphalem reportauit victoriam, negocium patris nostri ibi feliciter inchoando."[93]
Ladislaus Vajvoda sic ignominiose fugatus, numquam amplius a Stephano in gratiam receptus fuit, sed nec ulla eius memoria vivente Stephano
[88] Fejér Cod. dipl. VII. II. 13.
[89] Fejér 1. c. VII. III. 409.
[90] Wenzel Cod. Arp. VIII. 196.
[91] Fejér 1. c. IV. III. 407.
[92] Cod. dipl. patr. VI. 241.
[93] Wenzel 1. c. IX. 13. Fejér 1. c. VII. IV. 136.