Lucius Episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filijs, Canonicis[612] Nitriensis, Salutem et apostolicam benediccionem. Justis petencium desiderijs dignum est, nos facilem prebere consensum et vota, que a racionis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in domino filij, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu; decimas trium villarum, quarum prima dicitur preznulch, secunda Bossau, tercia kernulch, quas lucas, condam Strigon. archiepiscopus, vobis abstulit et venerabilis frater noster Nicolaus e(ius) de assensu Capituli sui reddidit, intuitu pie ... et legitime confirmauit, sicut eas sine controuersia possidetis, vobis et successoribus vestris auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communibus (sic), Statuentes, vt nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum petri et pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. datum anagnie X. kalendas Januarij. (22. Dec.)
Item tenor litterarum Lodemerij, condam Strigon. archiepiscopi, bone memorie, talis est:
Sequitur Nrus. 182. pag. 202.
Attendens igitur idem venerabilis in xpo. pater, dominus Thomas, dei gracia archiepiscopus Strigon., dominus noster reuerendus, vna nobiscum habita deliberacione pensando, quod ea, que sunt iam firmiter munimentis stabilita, perpetuo tenore sunt obseruanda; omnia et singula premissorum tam circa papale priuilegium, quam circa litteras priuilegiales predicti domini Lodomerij, condam Strigon. archiepiscopi, predecessoris et awnculi (sic) sui, bone memorie, expressa, nedum rata, sed et grata habeat (sic) et accepta et in suo vigore ex nostro assensu voluit permanere. Et ipse ex parte sua similiter de consensu nostro tam dictas decimas, quam eciam quartas memoratas predictis domino Johanni, dei gracia Episcopo Nitriensi et Episcopatui, ac suis fratribus de Capitulo ecclesie sue dedit et confirmauit cum omni plenitudine Juris earumdem. In cuius rei testimonium, perpetuamque firmitatem presentes nostro sigillo autentico fecimus roborari. Datum per manus discreti viri, magistri Johannis, lectoris ecclesie nostre, in octauis pentecostes, Anno domini Millesimo CCCmo. tredecimo.
E transsumpto Capituli Nitriensis a. 1390. quod edidit Fejér Cod. dipl. X. I. 631. Orig. vitiatum in Arch. Cap. Nitr. priv. fasc. 2. Nr. 4. - Edidit Fejér Cod. dipl. VIII. I. pag. 513., ubi quantum ad literas Lucii papae ad a. 1183. inviat, quin tamen eas ad hunc vel alium annum edidisset; ideo hic, licet extraserialiter, defectum hunc supplemus.
[612] Emansit: ecclesie.