768.
1313. 14. Jun. - Capitulum Jauriense villam Szombathely, hodie Nezsider, per Agnetem Reginam viduam Ecclesiae Strigon. donatam esse testatur.
Capitulum Jaurien. - - Quod Domina Agnes--Regina quondam Regni Vngariae, relicta - - Andreae Regis, - - nobis per Sacerdotes idoneos et per suas litteras ipsas intimavit, quod villam suam Neysydel vocatam, alio nomine Zumbothely dictam, in Comitatu Musanensi existentem, quam in dotem sibi devenisse dicebat et etiam in bona parte - - emtionis titulo - - comparasse referebat, pro remedio animae iam dicti Regis Andreae, mariti sui, quam eciam pro salute sua, Ecclesiae B. Adalberti de Strigonio, de qua quidem Ecclesia tam in spiritualibus, quam in temporalibus multa beneficia dictum Dominum regem et seipsam recepisse dicebat, - - dedisset, donasset - perpetuo - - possidendam. Et eadem Domina Regina petiuit a nobis per suas praedictas litteras - -, quod nos super huiusmodi donatione - - litteras testimoniales - - concederemus. Quarum quidem litterarum dictae Dominae Reginae - - tenor talis est:
Sequitur Nrus. 764.
Nos igitur - - praesentes nostras testimoniales duximus concedendas. Datum in festo Corporis Domini. - Fejér Cod. dipl. VI. II. 333. et denuo VIII. I. 520. Originales in Arch. Prim. non reperimus.
769.
1313. 28. Jun. - Testamentum cuiusdam magistri Thomae Canonici Poson. ac plebani de Püspöky. Datum feria quarta post festum beati Ladislai.
Ita Fejér Cod. dipl. VIII. VII. 105.; originale tamen, ut asserit, in Archivo Primat. non reperitur.
770.
1313. 13. Jul. - Thomas Archiepiscopus Nrum. 138. transscribit et approbat. Nos Th(omas) miseracione diuina Archiepiscopus Strigon., locique eiusdem Comes perpetuus significamus, quibus presentes ostendentur, vniuersis, Quod discretus vir, magister Blasius, ecclesie nostre Custos, vnacum honorabilibus viris, magistro Theophylo preposito et alijs fratribus nostris in xpo.