karissimis, nobis in pleno Capitulo consedentibus, patentes litteras venerabilis patris, domini Lodomerij, condam Strigon. archiepiscopi, predecessoris et auunculi nostri, felicis recordacionis, super decima, videlicet Curbungionum, sanctiferorum et plaustralium nostrorum de Wodkerth, Custodie debita, emanatas, curauit nobis exhibere, petensque idem a nobis humili cum instancia, vt easdem nostris priuilegialibus litteris inseri facere et nostro, ac predictorum fratrum nostrorum sigillis dignaremur confirmare, quarum tenor talis est:
Sequitur Nrus. 138. pag. 160.
Nos igitur peticionem ipsius Custodis ecclesie nostre prehabitam considerantes esse iuri consonam et predictas litteras perspicientes rite et legitime emanatas extitisse, totalem tenorem earumdem de uerbo ad verbum presentibus inseri fecimus, ac easdem ratificantes et approbantes per omnia, nostri et predictorum fratrum nostrorum appensione sigillorum perpetua stabilitate duximus confirmandas. Datum per manus discreti uiri, magistri Herrici, prepositi Budensis, Cancellarij nostri, anno domini M°. CCC°. tredecimo, In festo beate Margarete virginis.
Sigillum Archiepiscopi e rubro et viridi serico pendebat, Capituli autem una cum zona periit. Orig. in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad 51. fasc. 1. Nr. 23.
771.
1313. 1. Aug. - Clemens PP. V. Archiepiscopo Strigon. iniungit, ut Nicolaum Praepositum Dimisiensem, a quibusdam Canonicis Vaciensem Episcopum electum et ab eodem Archiepiscopo, qua Metropolitano, licet examinationem negotii distulisset, ad tempus administratorem constitutum, ac demum, quia in termino non comparuit, fine prosequendae electionis suae ad papam remissum, cum nec ibi comparuerit, denuo ad comparendum coram Papa citet et interim ab Episcopatu removeat. - Datum in prioratu de Grauser, Kal. Augusti. P. a. 8.
Theiner Mon. Hung. I. 443.
772.
1313. 8. Aug. - "Thomas diuina miseracione Archiepiscopus Strigon., eiusdemque loci Comes perpetuus; Emricus (sic) varadiensis; Stephanus vesprimiensis, aule Regie Cancellarius; Benedictus transsiluanus et Nicolaus Jauriensis per eandem ecclesiarum episcopi," transsumunt Nros. 551. et 552.