pag. 514. - "Datum et actum in campo Gemch, feria quarta proxima ante festum beati Laurencij Martiris, Anno domini M°. CCC°. tredecimo."
E transsumpto Chanadini Archiepiscopi Strigon. a. 1337. 5. Febr. In Arch. Episc. Nitr. J. D. I. fasc. 1. Nr. 2. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. I. 511., qui Dati locum in Semch depravavit.
773.
1313. 13. Aug. - Thomas Archiepiscopus Strigon. magistro Petro plebaniam de Szőlős et Ugocsa confert.
Nos Thomas, miseracione diuina archiepiscopus Strigon., eiusdemque loci comes perpetuus, significamus, quibus expedit, vniuersis, presencium per tenorem, quod nos attendentes ydoneitatem et industriam discreti viri, magistri Petri, filij Stephani, filij Michaelis, ad regimen animarum et ad honus ecclesiasticum supportandum, eundem in plebanum ecclesie beate virginis de Zeuleus et de vgacha prefecimus et pastorem, Eleccionem, per parochianos eiusdem ecclesie de se factam, ratam habentes, gratam et acceptam et auctoritate presencium confirmamus; Committentes eidem ipsam ecclesiam beate virginis spiritualiter et temporaliter gubernandam. Si quis autem ausu temerario eidem et nostre collacioni in hac parte contraire presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et excommunicacionis sentenciam, exnunc per nos latam in hijs scriptis, se nouerit incursurum et de iuribus et prouentibus eiusdem ecclesie sub eadem pena excommunicacionis ad plenum sibi volumus responderi. In cuius rei testimonium presentes sub appensione sigilli nostri eidem duximus concedendas. Datum Bude feria secunda proxima ante festum assumpcionis beate virginis. Anno domini M°. CCC°. XIII°.
E transsumpto Johanca Episc. Varad. a. 1321. 19. Maii. In Arch. Prim. Sec. Lad. D. fasc. 10. Nr. 99. - Ed. Magy. Tört. Tár. VI. 185., sed ad. a. 1314.
774.
1313. 22. Aug. - Conventus de Ságh Benedictum medietatem possessionis Arsán genero fratris sui Nicolai cessisse testatur.
A. B. C.
Nos Laurencius prepositus et Conuentus fratrum ordinis Premonstratensis Monasterij beate virginis gloriose de Saag, omnibus in X°. fidelibus, tam presentibus, quam futuris, presens scriptum inspecturis, salutem in omnium saluatore