776.
1313. 1. Nov. - Episcopi Hungariae Budae congregati desolatum Ecclesiae Strigon. statum Clementi PP. V. perscribunt, eiusque auxilium implorant.
Sanctissimo in xpo. patri et domino, domino Clementi, diuina disponente gracia Sancte Romane et vniuersalis Ecclesie sumpmo Ponttfici, domino et benefactori ipsorum metuendo, Emericus Waradiensis, Johannes Nitriensis, Augustinus Zagrabiensis, St(ephanus) Wesprimiensis, Nicolaus Jauriensis et Georgius Syrmiensis dei et ipsius gracia Ministri humiles, deuota pedum oscula beatorum, nec non obedienciam debitam, ac deuotam cum studio fidelissimi famulatus. Inter cetera miserande sortis Regni Hungarie incommoda et reformacionis eiusdem negocia sumpme necessaria, que nos humiles et deuotos filios vestre sanctitatis ad commune parlamentum et tractatum venire in communem locum coegerunt, licet quisque nostrum proprij parietis incendia, destruccionesque, ac deuastaciones ecclesiarum suarum, intus et extra adeo exustarum, vt de facultatibus ipsarum vix testa remanserit, qua possit igniculus postulari, describere non sufficeret et in scribendo deficeret; quia tamen in casu alte turris circumiacencium edificiorum ruina magis solet esse manifesta et dolentis iactura capitis facile defluat in menbra; de venerabili patre, domintf Th.(oma), per dei et vestre sanctitatis graciam Archiepiscopi Strigon., deuoti in xpo. filij vestri, eiusque erumpnis et ecclesie sue destruccionibus, si ad plenum non possumus, aliqua tamen decreuimus sanctitatis vestre pedibus dirigenda. Hic nempe Venerabilis pater Th. per dei et vestre sanctitatis graciam postquam in sedem archiepiscopatus conscendit, ecclesiam Strigon., que per tyranidem plurimorum fuerat suis facultatibus omnino deuastata et occupata tenebatur, vt nedum in possessiones eius, sed eciam in ipsam ecclesiam et domum archiepiscopalem aditus prohibebatur, Ministris, Clericis et sacerdotibus dispersis, qui solebant in ea diuina officia ministrare, per suam industriam et curam sollicitam recuperauerat et in suum statum pristinum restaurarat; sed nunc, quia totis uiribus, toto posse, vna nobiscum, pro sublimacione magnifici Principis, domini Karoli, domini nostri, Hungarie Regis illustris, se exponit et exposuerit, nec rebus nec persone sue proprie parcendo, sed varijs et dubijs fortune casibus exponendo se pro eodem, ob huiusmodi fidelitatem suam quidam emulus et infidelis eiusdem domini Regis, Matheus nomine, de Trinchinio, vicinior ipsi ecclesie Strigon., suam tyrannidem in eam exercens, omnes possessiones ipsius deuastavit et aliquas, que non sunt deuastate, occupauit, Castrum egregium, quod ad ipsam ecclesiam Strigon. pertinebat, funditus destruxit et ipsam ecclesiam Strigon. in multis milibus marcarum dampnificauit et, ut uerum fateamur, irrecuperabile dampnum eidem irrogauit et quia aliunde nec ipse venerabilis pater, nec nos spem consolacionis, nisi post deum in vestre sanctitatis eminencia habere possumus;