anni, a 22. Sept. incipiendo [104] ut Praepositus Albensis ecclesiae Transilvanae et Vice-Cancellarius signavit.
Mortuo interim Philippo Archiepiscopo Strigon., successorem eius Regina vidua Nicolaum, qui medio tempore gratiis eiusdem semet nimiopere insinuare novit, modis omnibus habere voluit. Cumque Canonicos Strigon. minus obsequiosos invenisset, eosdem ad praesuscipiendam electionem, suis votis conformem, vi et metu compellere praesumpsit. Nicolaus autem ipse plane violentiam exercuit, prout pars adversa coram Pontifice sic conquesta est: "quod per impressionem, minas et terrores tam per ipsum Prepositum, qui per unam diem Canonicos eiusdem ecclesie congregatos, in ipsa Ecclesia Strigon. ad tractandum de electione pastoris clausos, fecit inibi detinere, cibum eis sumere non permittens, quam per ... Elisabeth Reginam Ungarie Illustrem, eodem procurante Preposito, Canonicis ipsis illatos, ad electionem ipsam iidem Canonici processerunt." Sed sanior et potior pars Capituli eo non obstante Benedictum, Stephani Regis nuper defuncti Vice-Cancelarium elegit. Quidam tamen Canonici aut minis territi, aut aliunde Nicolao adhaerentes, vota sua eidem contulerunt et literas quasdam desuper confectas eidem exhibuerunt. Causa ad Gregorium PP. X. delata, Nicolaus interea "administrationi ecclesie predicte temere se ingessit, Canonicos ipsius ecclesie, sibi tamquam eorum prelato, prout nec tenentur, obedire nolentes, eiciendo a dicta ecclesia et eorum domibus per potentiam laicalem, ac bonis suis propriis et communibus spoliando. Sigillum quoque commune ipsius Capituli accipiens violenter, ipso ac multis aliis bonis abutitur ad Capitulum pertinentibus supradictos, nonnullas res ipsius ecclesie pro sue voluntatis libito consumendo." Pars adversa Romae comparens his insuper Nicolaum accusavit: "quod idem Praepositus raptor existit et incendiarius ecclesiarum, aliorum locorum et villarum plurimum manifestus et crimine homicidii perpetrati ab ipso in clericos et alios irretitus, intollerabilem patitur in litteratura defectum." Ipse tamen, citatus licet, "comparere contumaciter non curavit;" nec decretum electionis, cum illud legale alioquin non habuerit, "pro parte sua Romano Pontifici extitit presentatum, licet quadam scriptura, formam decreti continens, ostensa fuerit sub quibusdam sigillis, quibus de iure non erat fides aliquatenus adhibenda." (Vide Nrum. 66.)
Statim ergo ab ingressu suo violento causae suae coram Pontifice diffidisse videtur. Domi tamen Reginae auctoritate suffultus et a Rege Electus Strigoniensis adprobatus, Cancellarius una Regius et Strigoniensis, quin et Pilisiensis Comes renunciatus est, ac his dignitatibus ornatus, diplomata Regia a. 1273. diebus 6. et 30. Martii[105], 12. 14. 23. 26. 27. et 28. Maii[106]. exarata
[104] Fejér Cod. dipl. V. II. 41.
[105] Fejér Cod. dipl. VI. II. 397. Codex dipl. Comitum Zichy I. 32.
[106] Fejér 1. c. V. II. 88. 101. 103. Wenzel Cod. Arpad. IV. 27. IX. 17. 34. Item: Fejér 1. c. VII. V. 382. et infra Nr. 2. Tum sine dato diei Fejér 1. c. V. II. 81. VII. V. 380. et Cod. dipl. patr. VI. 193.