exarata, signavit. Ast dignitatibus, quas illegitime acquisivit, non diu perfrui potuit. Barones enim plures, Reginae parere renuentes, eandem armis aggressi sunt, prout ipsa a. 1273. his verbis memoriae tradidit: "Cum quidam infideles incole regni nostri apud albam ante tempus coronacionis karissimi filii nostri Regis Ladislai, contra nostram excellenciam manu armata insurgentes, idem (Comes Dominicus de genere Chak) gladium cuiusdam armati, qui prius in nostre maiestatis domum ausu temerario irruerat, de manu eiusdem arripiens, mortis poterat subdere periculo, nisi aliorum sceleratorum et armatorum manus obstitissent, letale vulnus accepit et ibidem semiuiuus relictus, domino largiente, vix corporis recepit sanitatem."[107] Hac occasione, seu, ut Ladislaus dicit: "in persecutione per praedictos Barones nostros atque suos (nempe Reginae) tempore coronationis nostrae suscitata, apud albam regalem"[108], Regina una cum Rege per Fintha palatinum captivata[109] et Budae custodiae tradita fuit: "quando nos et domina Regina, mater nostra charissima - ait Ladislaus a. 1274. - per Henricum Banum et alios sibi adherentes, Corone Regie utique infideles, detenti fuimus apud Budam"[110]. Sed Nicolaus Vajvoda Transilvanus, ut Ladislaus prosequitur, "omnes honores et bona sua postponendo, fortunae casibus se immittendo, de captiuitate nos liberauit."[111] Barones regimen foeminae penitus aversantes, aliam nunc viam, longo usu notam et probatam, ingressi, animum Regis a matre avertere satagebant, nec absque effectu. Regina enim factioni suae confisa, iuribus Regalibus sponte renunciare voluit, Barones contra, nomine Regis regnare anhelantes, Regem ad eadem revindicanda instigarunt, sicque dissidia, quae Regnum tamdiu lacessere, denuo reviviscebant, ita vehementer quidem, út manus ad arma conserenda elevatae iam fuerint; prout Ladislaus his enarrat: "Cum humani generis perspicax inimicus - - - nedum inter Barones Regni Hungarie necis seminarium et bellum intestinum, quorum fidelitate, uirtute et industria ipsum Regnum Hungarie defensatum fuerat predecessorum nostrorum temporibus et feliciter gubernatum; verum et inter nos ab una parte, et dominam Reginam matrem nostram Serenissimam ex altera, discidium, scandalo non vacuum, et grauium guerrarum materiam suscitasset; tamen pij patris per clemenciam, cuius vie iusticie et misericordie eius non est numerus, sedatis dissensionibus, discordantibus Baronum animis ad concordiam revocatis
[107] Fejér Cod. dipl. V. II. 132.
[108] Ibidem V. III. 291.
[109] Ibidem V. II. 426.
[110] Wenzel Cod. Arpad. IV. 38.
[111] Fejér 1. c. V. II. 426.