785.
1314. 24. Apr. - Capitulum Poson. Josephum, Nicolaum, Haimonem et Petrum, tamquam fideiussores, pro interemptis Ladislao et Paulo sedecim marcas persolvisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. Salutem in domino sempiternam. ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod Petro medico de Castro Hedrici, Paulo filio Egidij de Paka, Johanne, domina Agatha filia kyliani relicta Ladizlai, pro se et pro domina Genit filia Egidij relicta Pauli, ac pro omnibus filijs, fratribus et cognatis eorum, sicut dixerunt, ab vna parte; Joseph filio Vrbani, Nicolao filio Eccil de feyl, Haymone filio Symonis de villa Chenkez et Petro filio Biz, ab altera, coram nobis personaliter constitutis, sunt confessi oraculo viue uocis, quod licet mota fuerit materia questionis inter ipsos, super eo videlicet, quod idem Joseph, Nicolaus, Haymo et Petrus in sedecim marcis Hungarilibus pro Andrea et Tonk filijs Gregorij de Biz, cognatis ipsorum, super Homicidijs Ladizlai corrigiatoris, fratris Johannis supradicti, quondam mariti dicte domine Agatha, et Pauli filij kyliani, quondam mariti supradicte domine Genit, per dictos Andream et Thonk (sic) diabolica suggestione perpetratis, fideiussores extitissent et eosdem in ipsa fkleiussione nequiter dimisissent, et diu ordine iudiciario fuissent altercati; ad ultimum tamen mediantibus probis viris, scilicet HauibatJionc et comite Abram et ceteris probis viris, in talem pacis vnionem deuenissent, quod sedecim marcas Hungaricales, pro quibus fideiussores extitissent, Petro medico, Paulo, Johanni, domine Agatha et Genit supradictis racione dictorum homicidiorum dedissent et soluissent; exceptis duodecim pensis denariorum, de quibus sex pensas dederunt preposito pro sepultura et sex pensas pristaldo comitis Poson., ac exclusis proprijs expensis et laboribus eorumdem et sic de dicta fideiussione reddiderunt eosdem liberos et omnino expeditos. Obligando se, quod quicunque processu temporum ipsos Joseph, Nicolaum, Haymonem et Petrum, ac eorum successores racione dicta fideiussiont- uellent molestare: extunc ijdem Petrus, Paulus, Johannes, Agatha et Genit, aut filij filiorum suorum tenerentur expedire proprijs laboribus et expensis et similiter andream et Tonk, ac ipsorum successores; nec hoc extitit pretermissum, quod si que littere medio tempore inter ipsos fuissent emanate, essent inanes et omnino viribus vacuate. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in festo beati Georgij martiris. Anno domini M°. C°C°C°. XIIII°.
A. B. C.
Fragmen sigilli e flavo et violaceo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 22. Nr. 17.