786.
1314. 1. Maii. - Capitulum Poson. Agatham ratione dotis excontentatam testatur, literasque eatenus editas, sed incendio consumtas, ad preces eius denuo expedit.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore pfesencium volumus peruenire, Quod accedens ad nostram presenciam domina Agathes (sic) filia Zala de Wilk, relicta Gregori, sicut dixit, est confessa oraculo viue uocis, quod quum ipsa in retroactis temporibus tam propter specialem dileccionem Cheztue filij Rendue, quam eciam pro octo marcis denariorum Wiennensium, plene et integre ab eodem receptis, dotem et dotalicia, seu res parafarnales domine Agnetis, filie Zala, matris sue et quartam suam, paternalem, ipsam de iure contingentes, nostras litteras super dicta solucione faciendo emanari, dimiserit et reliquerit cum omni plenitudine sui iuris, que quidem littere inter alias res in Cista discreti viri et honesti magistri Petri, prepositi, concanonici nostri karissimi, in mcendio Ciuitatis Poson. essent combuste et penitus in Cinerem transmutate, redacte, conpaciendo Johanni, filio predicti Cheztue, qui presencialiter aderat, ne aliquod grauamen tempore sue tenerrime etatis et inposterum sibi racione dicte dotis et quarte fieri contingeret, predictas octo marcas antedicta domina Agathes, secundario in nostri presencia comparendo, a supradicto Cheztue, patre Johannis iam dicti, plenarie recepisse et habere est confessa et sic de dicta dote et quarta ipsum Johannem, prout patrera eiusdem, reddidit liberum et omnino expeditum. Obligando se, quod quicunque processu temporum ipsum Johannem, aut suos heredes, heredumque suorum successores racione dicte dotis et quarte uellent forsitan molestare; extunc eadem domina Agathes teneretur expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roborando. Datum in octauis beati Georgij martiris, Anno domini M°. C°C°C°. XIIIIto.
A. B. C.
Sigilium e rubro et violaceo serico pendet. Orig. humore maculatum, in Arch. Cap. Poson. priv. Capsa C. fasc. 8. Nr. 85. - Ed. Nagy Cod. Andeg. I. 343.
787.
1314. 1. Maii. - Conventus de Jaszo magistrum Johannem de Thurna Alberto famulo suo "pro fideli famulatu, quas (sic) ipse Albertus ab infancia sua fideliter famulauit, maxime quando Karolus Rex hungarie Castrum Strigoniense