pistoris, et dominicus, pistores, Ciues Strigon., personaliter ad nostram accedendo presenciam, dixerunt et confessi sunt, quoddam molendinum ipsorum, in fluuio Goron, in territorio iuxta villam Kemend existens, plures lapides molares et bancas in se continens, cum suis utilitatibus et pertinencijs, ac hereditarium ipsorum, vendidisse viginti sex marcis fini argenti, plene habitis et receptis, Wenerabili in xpo. patri Th., diuina miseracione archiepiscopo ecclesie Strigon., comitique perpetuo loci eiusdem, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendum, tenendum et habendum. Preterea tam litteras Priuilegiales, quam simplices, super ipso molendino confectas, restituerunt domino archiepiscopo supradicto. asseruerunt eciam fide, deo debita, alias litteras seu instrumenta super ipso molendino se non habere, et si quocunque modo ignoranter apud eosdem remansissent, reliquerunt easdem cassas et uanas, ac penitus uiribus esse destitutas. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem, ad peticionem et instanciam parcium predictarum, presentes concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Datum tercio die post festum Pentecostes, Anno domini Myllesimo Trecentesimo Quartodecimo.
A. B. C.
Sigillum e rubro et flavo serico pendebat. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. J. fasc. 1. Nr. 14. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. I. 553. et extr. VIII. VII. 109.
790.
1314. 29. Jul. - "Frater Nicolaus magister et vniuersi fratres Conuentus Cruciferorum ecclesie sancti Regis Stephani de Strigonio" testantur, "Quod comes Bodou, filius Martini et Dominicus filius Chaba, nobiles de Saag," terram unius aratri de Saag, "quam prefatus Martinus, pater ipsius Comitis Bodou et Obosk, frater eiusdem Martini, auus predicti Dominici, a comite Egidio, patre magistri Bede" emerant, "ex permissione Thome filij Chyzer commetanei et vicini sui," tribus marcis eidem magistro Bede vendidissent. "Datum feria Secunda proxima ante festum Ad vincula sancti Petri, Anno domini Millesimo Trecentesimo Quartodecimo."
Orig. in Arch. Aerarii Regii. Acta eccl. fasc. 31. Nr. 42. - Ed. Nagy Cod. Andeg. I. 358.