791.
1314. 13. Oct. - Thomas Archiepiscopus Strigon. transsumit et confirmat Nrum. 783.
Nos Thomas, miseracione diuina archiepiscopus Strigon., eiusdemque loci comes perpetuus, Significamus, quibus expedit, vniuersis, presencium per tenorem, Quod magister Petrus, frater Laurencij de Nitria, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis litteras patentes super testamento domine Lilium, sororis sue, petens nos cum instancia, vt eas ratas habere et confirmare dignaremur, quarum tenor talis est:
Sequitur Nrus. 783.
Nos igitur iustis peticionibus dicti magistri Petri inclinati et inspicientes ipsas litteras non abrasas, non Cancellatas, non aliquo vicio viciatas, sicut eciam idem Georgius Plebanus, in nostri presencia personaliter constitutus, omnia premissa retulit premisso modo fore gesta et acta, nos ipsas litteras ratas habemus et tenorem earum presentibus de verbo ad verbum inseri fecimus et auctoritate presencium confirmamus. In cuius rei testimonium presentes appensione sigilli nostri fecimus communiri. Datum Bude in quindenis beati Michaelis archangeli, Anno Domini Millesimo Trecentesimo (quarto) Decimo.
Sigillum e roseo et flavo serico pendebat. Orig. humore exesum in Arch. Cap. Strigon. publ. Capsa 18. fasc. 8. Nr. 15.
792.
1314. 27. Oct. - Thomas Archiepiscopus Sacerdotibus Strigon. curatis praescriptas candelas et denarios Custodiae Strigon. competentes, accurate praestare iniungit.
Nos Thomas, miseracione diuina Strigon. Archiepiscopus, locique eiusdem Comes perpetuus, significamus, quibus presentes ostenduntur, vniuersis, Quod cum sanctorum Cosme et damiani martirum, sancti Johannis ewangeliste de Kwachij, ac sancti Pauli apostoli ecclesie extra ciuitatem Strigon., nec non beate Marie magdalene, sancti Nicolai et beati Laurencij martiris ecclesie, intra eandem Ciuitatem existentes, ac omnes Sacerdotes earumdem, pro tempore constituti, secundum providam et Salutarem ordinacionem sancte recordacionis virorum venerabilium, predecessorum nostrorum, ac consuetudinem, ab antiquo per eosdem, ac nos pariter nunc approbatam, Custodie, seu Custodij ecclesie nostre certisque festiuitatum diebus annuatim in candellis et denarijs, certa quantitate moderatis, prout eciam in litterijs, exinde