exhibere teneaniur et ipsa ecclesia, que ibidem ad honorem beate virginis est constructa, ipsi ecclesie sancti Benedicti, tamquam filia, sit subiecta, sicut ipsi patroni uoluerunt. si qui autem eos molestauerint, indignacionem omnipotentis dei et beate virginis marie, genitricis eiusdem, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius et nostram se nouerint incursuros. In cuius rei testimonium presentes litteras, sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum Strigonij per manus discreti viri, magistri Herrici, prepositi Budensis, Cancellarij nostri, in festo beate Katherine virginis Anno domini M°. CCC°. decimo quarto.
Sigillum bene conservatum, pag. 548. exhibitum, e rubro et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Aerarii Reg. Acta Eccl. fasc. 24. Nr. 8. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. I. 547. et extr. VIII. VII. 111.
794.
1315. 10. Jan. - Capitulum Quinqueecclesiense Alexandrum de Füzes sessionem suam in Szent-Iván uxori suae Pura reliquisse testatur.
Nos Capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis Damus Pro memoria, quod Dominicus sacerdos de Zenthyivan, una cum Stephano, filio Stephani de Gerede, in nostri presencia constitutus, nobis retulit oraculo uiue uocis, quod comes alexander, filius Boch de iuxta fyzes, decumbens in lecto egritudinis, in presencia ipsius, sessionem suam, cum edificijs in eadem existentibus, simul cum terris arabilibus et feneto prope villam Zenthywan, ipsum de iure contingentibus, legasset et dedisset domine Pura consorti sue, seu relicte, et Stephano ac Beke fratribus eiusdem domine, perpetuo possidendam et habendam et similiter tres equos, necnon arma, fruges et pecora sua, ipsi domine reliquisset et legasset. Datum sexta feria proxima post festum Epiphanye domini Anno eiusdem M°. CCC°. decimoquinto.
Sigillum ext. margini fuit appressum. Orig. in frustillo pergamenae pulchre exaratum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 36. fasc. 1. Nr. 1.
795.
1315. 19. Jan. - Capitulum Varadiense transscribit Tomi I. Nrum. 148.
Nos Capitulum ecclesie Waradiensis, tenore presencium significamus, quibus expedit vniuersis, Quod Onch et Leel magistri, pro se et pro fratribus ac cognatis eorum, ad nostram personaliter accedentes presenciam, dixerunt, quod cum propter viarum discrimina et alios forsitan inoppinatos