euentus, qui propter presentis temporis turbines pluribus contigerunt et possint contingere, Priuilegia seu instrumenta eorumdem ad causarum probaciones, seu iusticie ostensionem vereantur seu timeant deferre uel transmittere; instantissime nos postularunt, quod quoddam priuilegium Emerici Regis Hungarie, felicis recordacionis, nostris litteris transscribi et transsumpmi premissa racione faceremus ad cautelam, cuius quidem tenor talis est:
Sequitur Nrus. 148. Tom. I. pag. 160.
Nos igitur ad peticionem eorumdem Onth (sic) et Leel magistrorum, et maxime causa comunis iuris seu iusticie, predictum Priuilegium, non suspectum, non abolitum, non abrasum, non cancellatum, nec in aliqua sui parte viciatum, de uerbo ad verbum presentibus transcriptum, sigilli nostri munimine fecimus consignari. Datum in Dominica Circumdederunt me. Anno domini M°. CCC°. quinto decimo.
Sigillum tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 70. fasc. 1. Nro. 6. - Edidit Fejér Cod. dipl. VIII. I. pag. 584.
796.
1315. 25. Jan. - Capitulum Poson. dominam Annam Blasium, filium Sebe ancillae suae, manumisisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in domino sempiternam. ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod constituta personaliter coram nobis domina Anna, filia Pazman de Leek, quondam relicta comitis Petri, filij Benedicti de Vzur, nunc uero consors comitis Michaelis, filij Zolka, est confessa oraculo uiue uocis, quod ipsa quendam Puerum, nomine Blasium, filium Sebe ancille sue, tempore nupciarum suarum secum adducte, ipsam de iure contingentem, qui quidem Blasius presencialiter aderat, ob remedium animarum parentum suorum et sim, manumisisset cum omnibus ab eo succedentibus et tradidisset perpetue libertati. Obligando se, quod quicunque processu temporum eundem Blasium, aut suos successores racione dicte condicionis uellent forsitan molestare; extunc eadem domina et filij eiusdem, aut filij filiorum suorum tenerentur expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in die Conuersionis beati Pauli apostoli, Anno domini M°. C°C°C°. quinto decimo.
A. B. C.
Sigillum integrum e rubro et flavo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ, Capsa 14. fasc. 23. Nr. 9.