marca unius hominis iuramentum de villa nostra acceptatur, quemadmodum hominum Ciuitatis memorate.
Item ijdem nostri populi tenentur annuatim in duabus festiuitatibus, scilicet Natalis domini cappones et vinum; In pascate uero oua et vinum similiter, secundum temporis qualitatem et facultatum suarum quantitatem, nobis et preposito nostro pro munere presentare. Procuratores eciam nostros, seu dispensatores, qui fuerint pro tempore constituti et in agendis ipsorum procedere solent et erga nos necessitates eorumdem habent ex officij sui debito nobis recitare, in festiuttatibus supradictis condignis festiualibus munusculis, iuxta decenciam ipsorum, sicut ab olim extitit consuetum, tenebuntur honorare.
Item quia terras arabiles eisdem dare non ualemus, propter hoc medietatem Regalis collecte, suo tempore emergentis in Regno, tantummodo nobis dare tenebuntur.
Item ipsi et alij populi nostri de noua villa, circa ecclesiam sancti Dominici constituta, duo macella et non plus inter se pro carnibus pecudum; scilicet ouium, caprarum et porcorum uendendis, non obstantibus tamen eisdem populis nostris carnificibus memorate Ciuitatis, liberam et securam, quandocunque eis placet, tenendi habebunt facultatem; et de quolibet macello singulis dominicis diebus macellarij ipsorum singulas assaturas carnium; scilicet duorum denariorum incisas ad ualoram, procuratoribus nostris supradictis, quemadmodum populi nostri de Peghen, dare irrefragabiliter teneantur.
Item quiscunque ex eisdem populis nostris de Ermen et de noua villa sine herede decesserit, de omnibus bonis, seu rebus taliter decedentis non plus, nisi quadraginta denarios, currentes pro tempore, relicta ipsius, aut sua posteritas nobis soluere teneantur.
In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes, ad peticionem eorumdem populorum nostrorum, sigilli nostri appensione dedimus eisdem communitas. Datum per manus discreti viri, magistri Johannis, ecclesie nostre Lectoris, In festo Natiuitatis beati Johannis baptiste, Anno domini M°. CCC°. quinto decimo.
A. B. C. D.
Sigillum e rubro et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 24. fasc. 1. Nr. 20.
805.
1315. 15. Jul. - Thomas Archiepiscopus Strigon. tum Stephanus Vesprimiensis et Benedictus Chanadiensis Episcopi, "cum nos ad dominum nostrum