Karolum Illustrem Regem Hungarie super melioracione Slatus Regni conuenissemus in Temuswar inibi ad tractandum," magistrum Nicolaum, filium Mathaei de genere Chaak ius proprietatis ad possessionem Bonchyda documentis probasse perhibent. - "Datum in Temuswar feria tercia proxima post festum beate Margarete virg. et mart."
Cod. dipl. patr. I. 110.
806.
1315. 1. Aug. - Carolus Rex Castrum, Civitatem et Comitatum Comaromiensem in praemium fidelitatis et memoriam coronationis Thomae Archiepiscopo et Ecclesiae Strigon. confert.
Nos Karolus, dei gracia Rex vngarie, Significamus tenore presencium, quibus expedit, vniuersis. Quoniam ys gradus ceteros excellencius ante cedit, quem labor prolixior et stipendia longiora fecerint ante ire; et rursum ys donatiuorum prerogatiua debet gaudere, quem fidelitatis certamen attollit et ingens recommendat excellencia meritorum. Hinc est quod nos attendentes fidelitates, fideliumque seruiciorum merita venerabilis patris, domini Thome, per eandem archiepiscopi Strigon., Locique eiusdem Comitis perpetui, quibus adhuc cum in minoribus ministaret, incipiens primo tempore nostre puericie, in Apulia nobis existentibus, tam apud sedem apostolicam, quam penes Barrones regni vngarie procurans de nostro introitu in Regnum vngarie, plurima seruicia fecit et demum a toto eo tempore, quo in Regnum nostrum vngarie, iure geniture nobis debitum, introiuimus, quando fere omnes Barrones Regni, uel maior pars, nos pro domino naturali recognosscere rewnuebant, tum in legacionibus, tum in alijs seruicijs et negocijs nostris procedendo, se, sua, ac suorum fortune casibus exponendo, continuos labores et sollicitudinum curas ac perplexitates et aduersitatum awfractus et controuersiarum strepitus perpaciendo et alia quam plurima, que per singula longum esset enarrare, pro nobis tollerando, se studuit nobis reddere graciosum; et subsequenter tum in apicem sue dignitatis extitit assumptus, eo feruencius, quo deuocius, quam prius, in promocione nostri regiminis idem venerabilis pater extitit sollicitus circa Barrones et potenciores emulos nostros, nunc leuibus induccionibus et fidelibus persuasionibus, nunc consilijs et ammonicionibus paternalibus et ecclesiasticis summe instancie opera laborando; et cum per hanc viam procedendo ipsos contumaces inueniret, nec se posse sic proficere apud ipsos crederet, eo quod hy (sic) sua pertinacia obstinatos ad viam ueritatis reuocare nequiret, gladium ecclesiasticum exerens, de claue xpi. clauam feriendi ecclesiasticam preparans, modo per se, modo per suos suffraganeos et alios