solium nostri Regiminis conscendimus et de manibus eiusdem domini Thome Archiepiscopi dyademate regio, videlicet eadem sancta Corona, denuo extitimus coronati. Et quia bona consuetudo et approbata, iuri consona, racionique consentanea habet, ut Reges tempore sue coronacionis et intronizacionis in reconnicognicionem (sic) diuini misterij[614] ecclesie Strigon., a cuius antistite dyadema sue coronacionis et munus sue vnccionis assumpmunt, manum Regie munificencie illico aperiant et oblacionem donatiuorum manu Regie largiantur: Nos itaque considerantes, quod dum iuris obseruancia custoditur, deus laudatur et actus priorum noua continuacione approbatur; tam seruicijs eiusdem venerabilis patris, superius memoratis, recompensacione Regia satisfacere uolentes, quam morem progenitorum nostrorum in oblacionibus faciendis sequi volentes, licet idem Thomas, venerabilis pater, meritis suorum fidelium seruiciorum multo plura a nobis mereretur; tamen in aliqualem recompensacionem eorumdem, Castrum nostrum de Kamarun, vna cum ciuitate seu opido kamariensi, cum vniuersis villis et possessionibus, ac alijs utilitatibus et pertinencijs vniuersis, Item comitatum eiusdem districtus de Kamarun, cum vniuersis Juribus, videlicet tributis, Judicijs et alijs ipsius comitatus attinencijs, de consilio et consensu venerabilium patrum Emiri (sic) varadiensis, Stephani wesprimiensis, Benedicti Chanadiensis, Item Benedicti Transsiluane, Ladislai Quinqueecclesiensis et Georgij Sijrimiensis ecclesiarum episcoporum; Item Beke magistro Tawarnicorum nostrorum, Nicolai Woyuode transiluant' et Dominici palatini, ac aliorum Barronum et Nobilium Regni nostri, eidem domino Thome Archiepiscopo, et per eum sue ecclesie Strigon., dedimus, donauimus et contulimus, iure perpetuo et irreuocabiliter, in suorum successorum successores possidendvm, tenendum et habendum. Insuper promittimus, ut cum presentes nobis fuerint reportate, in perpetuam rci memoriam nostrum priuilegium super premissa donacione eidem concedemus. Datum in Lypua in festo ad vincula sancti Petri, Anno domini M°. C°C°C°. quintodecimo.
E Nro. 838. - Edidit Fejér Cod. dip!. VIII. II. pag. 63.
[614] Rectius: ministerii.