807.
1315. a. 29. Sept. - Thomas Archiepiscopus Cives Strigon., si ad terminum praefixum Ecclesiae Strigon. pro illatis damnis non satisfecerint, excommunicationis sententia plectit.
THomas, miseracione diuina archiepiscopus Strigon., eiusdemque Loci Comes perpetuus, Quod cum secundum canonicas sancciones et decreta sanctorum patrum defraudatores matris, qui necessariam alimoniam subtrahunt ab eadem, crimine notentur homicidij, mater omnium fidelium, sancta ecclesia est, que eosdem in baptismo regenerat et in nomine sancte Trinitatis fideles deo efficit; quicunque ergo ecclesiam, suam matrem regenerantem, defraudat, bona eiusdem iniuste occupando, rapiendo, seu subripiendo, detinendo, conuenienter et iuste prefato crimine homicidij, imo matricidij notatur atque condempnatur. Hinc est, quod olim, temporibus adhuc domini Lodomerij archiepiscopi Strigon., bone memorie predecessoris nostri, Iudex, Jurati, ac Ceteri Ciues Strigonienses contra ecclesiam Strigon. contumeliose insurgentes, iobagiones seu populos archiepiscopales et fratrum suorum, Scilicet Capituli Strigon., nec non ecclesie Sancti Thome martiris de promonthorio Strigon., inter fossatum constitutos, pleno iure perpetuitatis et perpetui dominij ad prefatum archiepiscopum et fratres suos et ad ecclesiam sancti Thome pertiner.tes, contra deum et iusticiam occuparunt, super eosdem populos collectas, exacciones indebitas, ac iudiciales coherciones exercendo, innumerabilibus et infinitis grauaminibus eosdem opprimentes et grauantes, non in modicum detrimentum et grauamen eorumdem. Et quia prefatus archiepiscopus et sui fratres tales enormitates seu grauamina clausis oculis preterire et dissimulare noluerunt, sicut nec debuerunt; antedictos Judicem et Juratos, ac ceteros Ciues ad presenciam andree, quondam illustris Regis Vngarie, legitime euocari procurarunt et citari, et cum in figura Judicij inter ipsos diucius fuisset disseptatum, prefatus rex andreas, circumsedentibus pluribus episcopis et Baronibus regni sui, nec non nobilibus pluribus, qui tunc ibi aderant, iura eorumdem, videlicet archiepiscopi et Capituli memorati, nec non ecclesie Sancti Thome luce meridiana clariora perspicaciter considerans, inspiciens eciam euidentissimam probacionem, contra eosdem Ciues factam et productam, ab inquietatiua probacione et turbatiua inquietacione Ciuium populos memoratos archiepiscopi et suorum fratrum, ac ecclesie sancti Thome sentencialiter absoluit, regaliter et iudicialiter expresse prormncians, ut sicut retroactis temporibus prefatos populos, seu iobagiones sine aliqua turbacione et inquietacione possederunt, sic deinceps possideant. decreuit eciam, ut non liceat eis aliquo priuilegio, aurea uel cerea bulla presso, super premissis omnibus vti in figura iudicij uel extra contra archiepiscopum sepedictum et suos fratres, reuocatis in irritum quantum ad promissa omnibus aureis, uel