cereis instrumentis ciuium premissorum, subituris nichilominus Ciuibus penam, quam refricatoribus, seu recidiuatoribus sopitarum per diffinitiuam sentenciam questionum imponunt utrorumque iurium legitime sancciones et non leuis auctoritas tocius regni vngarie, scilicet mos uulgitus (sic), penam eciam pecuniariam et personalem talibus recidiuatoribus, seu refricatoribus adiecit, nec non consilio, consensu et auctoritate prefatorum episcoporum penam spiritualem, videlicet sentenciam excomunicacionis, si secus fecerint in premissis, in regali et Judicialij sua diffinitiua sentencia super eosdem ciues adiecit, a qua eciam post omnimodam satisfaccionem propter eorum maliciam et inpietatem sine magna difficultate non absoluantur; sicut hec omnia premissa in litteris regalibus plene et expresse legentibus et intuentibus continentur. Verum sepedicti Ciues, tamquam iurium et regali sentencie contentores, ab inpietatis opere non cessantes, temporibus adhuc memorati domini Lodomerij, bone memorie, et nostris, populos seu iobagiones sepedictos, dei timore postposito, contra legem diuinam et constitucionem humanam agrauare non ueriti sunt, nec uerentur, infinitas iniurias et inenarrabilia grauamina sepe sepius et sepissime eisdem populis enormiter et crudeliter inferendo et quamquam nos eosdem Ciues personaliter, facie ad faciem, et per plurimos episcopos regni vngarie, nec non per plures viros religiosos paternaliter sepius ammonuerimus, ut a memorato impietatis et enormitatis opere uoluntatem et suas manus retraherent; ipsi nichilominus dentes malicie sue fastuosa presumpcione in prefatos populos nequiter acuentes, ipsos agrauare modo prehabito non cessant, nec cessarunt ullo modo. Vnde cum nos iniuriam, dampna, lesionem et oppressionem maxime fratrum nostrorum, tamquam caput menbrorum, intimo corde senciamus et sentire debeamus, nec ulterius dissimulare possimus, seu ualeamus, cum nec debeamus; eosdem Judicem, Juratos, ac Ceteros Ciues adhuc in presenti Concilio nostro Generali, coram coepiscopis nostris, nobis et fratribus nostris in omnibus fideliter et constanter astantibus, ac alijs ecclesiarum prelatis et rectoribus, necnon omnibus alijs ecclesiasticis personis, quorumque titulo censeantur, presentibus, paternaliter ammonemus, licet filios propter eorum ingratitudinem non debeamus appellare, ut a sepedicta iniusta presumpcione et temeraria accione desistant, populos seu iobagiones prefatos, nullo iure ad eosdem Ciues spectantes siue pertinentes, cessent penitus in suis iuribus inquietare ulterius et turbare, alioquin iam sine omni dissimulacione cogemur facere, quod factum forte dicti Ciues fieri noluissent, terminum eisdem ad sanctam ecclesiam Strigon., matrem eorumdem, reuertendi et cum ea pacificandi cum omni satisfaccione festum Sancti Micahelis nunc venturum (29. Sept.) damus, inponimus et assignamus, quod si nacta aliqua occasione secus facerent, uel facere uellent, sicut hactenus fecerunt contumaciter: in Judicem et Juratos excommunicacionis, et in alios