Ciues vnfuersos interdicti sentenciam exnunc, prout extunc, proferimus in hijs scriptis. Datum et actum Slrigonij tercio die Concilij nostri, Anno domini M°. CCC°. XVto.
Sigillum e zona membr. pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 41. fasc. 1. Nr. 7. - Dies celebrati Concilii non exponitur, sicque Datum diplomatis determinari non potest.
808.
1315. 1. Nov. - Capitulum Poson. Stephanum de Oroszvar et dominam Seppentiam terram Ban Kochebario civi Poson. vendidisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. Salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, Quod constituti personaliter coram nobis Stephanus filius Petri de Vruzwar et domina Seppencia, filia Siluestri de Seerk, Relicta Michaelis, filij Gestreed, ab una parte; Kochebarius, Ciuis Poson., ab altera; ijdem Stephanus et domina Seppencia sunt confessi oraculo uiue uocis, quod ipsi quandam particulam terre, ipsos hereditarie contingentem, sicut dixerunt, ab inferiori parte uille KucJie memorate (sic) adiacentem, Bayn uocatam, ad duos Laneos, seu Lychynos sufficientem, prout dixerunt, eidem Keuchebario (sic) et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, receptis ab eodem tribus talentis denariorum plene et integre, uendidissent, dedissent et tradidisset (sic) iure perpetuo irreuocabiliter possidendam, habendam et tenendam. Obligando se, quod quicunque processu temporum eundem Kuchebarium (sic) aut suos heredes, heredumque suorum successores racione predicte terre uellent forsitan molestare; extunc ijdem Stephanu(s et domina) Seppencia tenerentur cum suis successoribus expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in festo omnium' sanctorum, Anno domini M°. CCC°. quintodecimo.
A. B. C.
Sigillum e rubro serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 2. Nr. 1. - Ibidem terram hanc sub eodem Dato eidem "Chochebario receptis ab eodem decem solidis denariorum" denuo vendunt; "Condicione nichilominus huiusmodi interposita, quod singulis annis Centum denarios in singulis festiuitatibus beati Georgij martiris idem Cuchchebarius (sic) eisdem Stephano (et domin)e Seppencie, ac ipsorum successoribus perpetue dare et soluere teneantur." - Ibidem Nr. 1.a.