809.
1315. ca. 20. Dec. - Capitulum Budense ultimam magistri Petri medici et apothecarii Budensis dispositionem consignat.
A. B. C.
Capitulum Budensis Ecclesie Omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam, tam presencium, quam futurorum, tenore presencium volumus peruenire, Quod cum ad peticionem discreti viri, magistri Petri, medici et confectoris medicinarum, Ciuis Castri noui montis pestiensis, in lecto egritudinis decumbentis, discretos viros petrum lectorem, Petrum et Gregorium magistros, socios et concanonicos nostros, vice nostri, ad audiendum ordinacionem sui testamenti destinassemus; demum ijdem ad nos reuersi, retulerunt, quod ipse magister petrus, infirmitate detentus, compos tamen sue mentis per omnia, habita deliberacione et deliberata prouisione, de possessionibus suis, dictis socijs nostris, Johanne dicto Hollo, Petro, ac Herrico presbiteris Ecclesie beate virginis Marie de Castro prenotato; Item Comite Petro peudul, alberto filio Ruprecht et Tylmano, ciuibus de eodem, ac Clemente sacerdote Ecclesie sancte Trinitatis de Calidis aquis, presentibus, ad maiorem cautelam illic vocatis; litteris domini Alberti, quondam plebani Castri prefati, bone memorie, super suo testamento, sororibus de insula beate virginis Marie ordinato, reuocatis et omnino annullatis, tale suum, nullo contradictore existente, saniori usus consilio, condidisset testamentum, quod dimidietatem domorum suarum, ac vinearum, tam empticiarum, quam inpignoratarum, reliquisset domine Gedrudi, uxori sue perpetualiter possidendam; aliam uero dimidietatem domorum et vinearum predictarum, ad propriam ipsius personam spectantem, legasset per eandem dominam Gedrudem secundum conscienciam et fidem eiusdem pauperibus erogandam, ob remedium anime ipsius magistri petri et salutem. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, ad peticionem ipsius magistri petri, presentes concessimus litteras eidem domine Gedrudi consorti sue, Sigilli nostri robore communitas. Datum per manus discreti viri, magistri Petri, lectoris Ecclesie nostre, Anno domini Millesimo Trecentesimo decimo quinto. Presentibus magistro Petro Cantore, Petro Custode, Petro decano, Nicolao, Dominico, Benedicto et posonio presbiteris, Gregorio et Johanne magistris, ceterisque canonicis existentibus.
Sigillum integrum e rubro, flavo et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Scepus. publ. Scrin. 2. fasc. 2. alter. Nr. 32.