810.
1315. 20. Dec. - Conventus Cruciferorum Budensium testamentariam Petri medici dispositionem exhibet.
A. B. C.
Omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, frater Egidius prior et conuentus cruciferorum ecclesie sancte Trinitatis de Calidis aquis salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tam presencium, quam futurorum, tenore presencium volumus peruenire, Quod cum ad peticionem discreti viri, magistri Petri, medici et confectoris medicinarum, Ciuis Castri noui montis Pestiensis, in lecto egritudinis decumbentis, discretum virum, Clementem presbiterum ecclesie nostre, ad audiendum ordinacionem sui testamenti destinassemus; demum idem ad nos reuersus, retulit, quod ipse magister petrus, infirmitate detentus, compos tamen sue mentis per omnia, habita deliberacione et deliberata prouisione, de possessionibus suis, ipso Clemente presbitero, ac viris discretis et honestis, videlicet petro lectore ecclesie Budensis, Petro et Gregorio magistris, canonicis eiusdem loci, Johanne dicto Hollo, petro et Herrico sacerdotibus de ecclesia beate virginis Marie de castro prenotato, Comite petro poldul, alberto filio Rupreht et Tylmano, Ciuibus de eodem presentibus, ad maiorem cautelam illic vocatis - - - cet. ut Nro. 809. Datum in Vigilia beate Thome apostoli, Anno domini Millesimo Trecentesimo Quintodecimo.
Sigillum cerae rubrae e viridi et flavo serico pendet. Orig. pulchre exaratum in Arch. Cap. Scepus. publ. Scrin. 2. fasc. 2. alter. Nr. 32.
811.
1316. 5. Jan. - Presbyteri Budenses de peracta coram ipsis magistri Petri medici ultima dispositione testantur.
Nos Mefridus, Johannes dictus Hollo, Eberhardus, Gudfridus, Jacobus, Herricus et Petrus, presbiteri parochialis ecclesie beate virginis Marie de Castro noui montis Pestiensis, memorie commendantes, Significamus vniuersis, quibus expedit; presencium per tenorem, Quod cum ad procurandum discretum virum, magistrum Petrum, medicum et confectorem medicinarum, Ciuem predicti Castri noui montis Pestiensis, vocati per ipsum, accessissemus ecclesiasticis cum Sacramentis, inuenimus eundem corpore debilem, in cunctis tamen humanis sensibus et in disposicione tam possessionum, quam rerum suarum mobilium, cum omni industria se plene recognosscentem, presentibus