eciam tenorem prenominati presbiteri, dilecti nobis in xpo. filij, oraculo viue uocis coram nobis recitarunt, inspicientes non abrasas, non ca(ncellata)s, non aliquo vicio uiciatas, eas ratas habemus et tenorem earum de uerbo ad uerbum presentibus inseri fecimus, ut est prehabitum et auctoritate presencium in perpetuum confirmanus. In cuius rei memoriam presentes appensione sigilli nostri fecimus communiri. Datum Bude feria sexta, proxima ante dominicam Letare. Anno domini Millesimo Trecentesimo sexto decimo.
Sigillum integrum e violaceo et flavo serico pendens, Praelatum sedentem dextra benedicentem, laeva autem pedum tenentem exhibet, cum inscriptione: + S. Thome. Dei. Gra. S. Strigonien. Eccl. Archi Epi. - Orig. viciatum in Arch. Cap. Scepus. publ. Scrin. 2. fasc. 2. alter. Nr. 32.
817.
1316. 24. Mart. - Thomas Archiepiscopus Strigon, Cruciferis Budensibus decimas e bonis Monialium Budensium desumere prohibet.
Nos Thomas, miseracione diuina Archiepiscopus Strigon., eiusdemque Loci Comes perpetuus, Significamus, quibus expedit, vniuersis, presencium per tenorem, Quod cum inter Religiosos viros, fratrem Nicolaum magistrum, ac ceteros fratres Cruciferos ecclesie sancte Trinitatis de Calidis aquis, ex una parte, et inter Religiosas dominas et sorores, seu sanctimoniales de Insula Leporum, de Buda, ex altera, super decimis, quas ijdem Cruciferi de possessionibus dictarum dominarum, in territorio ipsorum sitis, dari et solui petebant, mota fuisset materia questionis et in nos pari uoluntate compromisissent et assumpsissent stare arbitrio nostro et sentencie, ac finali decisioni nostre; nos inspectis iuribus et meritis partis utriusque, uidimus priuilegium Sanctissimi patris, domini Bonifacz, pape octaui, felicis recordacionis, per dictas dominas nobis exhibitum, in quo inter cetera continebatur gracia, facta et indulta eisdem per sedem apostolicam, ne de possessionibus suis, habitis et habendis in futurum, soluere decimas teneantur; continebatur eciam sentencia contra eos, qui huiusmodi gracie indulte ausu temerario niterentur contraire. e contrario dicti Cruciferi ostenderunt quoddam transscriptum domini Innocentz pape, in quo sentenciatum erat contra illos, qui decimas ipsorum indebite vsurparent, uel eciam occuparent. Nos igitur attendentes, quod de decimis papa potest secundum suum libitum dispensare et ordinare et in priuilegio predicti domini Bonifacz, per ipsas dominas exhibitum, continebatur donacio et gracia spiritualis, cui non erat refragandum; in priuilegio autem dicti domini Innocentz tantum sentencia contra illos, qui decimas eorum indebite occuparent; nobis et fratribus nostris de Capitulo ecclesie nostre sapientibus,