non obstante consuetudine in eadem ecclesia, ut prouentus Canonicales absentibus ministrentur, excommunicacionis sentenciam incurrant ipso facto; requirens a nobis et sisscitari (sic) uolens, an debeat obseruari. Et quia constituciones, que auctoritate sedis apostolice promulgantur, maxime, que a iure communi non discrepant, exacta diligencia sunt seruande: uolumus eandem constitucionem in suo uigore permanere et eandem negligentes in sentenciam excommunicacionis, que in eisdem litteris continentur, incidisse declaramus et publicamus; et quia cuius est ligare, eius est absoluere, de eorum absolucione nullatenus nos intromittimus, sed ad ipsam sedem apostolicam transmittimus[615], absolucionis beneficium inpetrandum, si poterunt promereri. In cuius rei testimonium presentes nostro Sigillo authentico fecimus communiri. Datum Bude in festo beate Marie Magdalene, Anno Domini M°. CCC°. decimo sexto.
Fragmen sigilli e zona membr. pendet. Orig. in Arch. Cap. Scepus. priv. Scrin. 11. fasc. 2. Nr. 18.
822.
1316. 8. Nov. - Thomas Archiepiscopus Strigon., Joannes Nitriensis, ac Nicolaus Jauriensis Episcopi Ecclesiam Poson. visitantibus indulgentiam concedunt.
Thomas, miseracione diuina Archiepiscopus Strigon., eiusdemque loci Commes (sic) perpetuus, Johannes Nitriensis et Nicolaus Jaurinensis dei gracia ecclesiarum Episcopi, et eorumdem locorum Comites perpetui, omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Quia nostri pastoralis officij debitum exigit et requirit, ut cristi fideles ad deuocionem incitemus, et specialiter ecclesiam sancti Saluatoris de Posonio, in confinio Regni positam, velimus congruis honoribus decorare, ut maior concursus populi ad eam habeatur et deuocio cristi fidelium augeatur; de omnipotentis dei misericordia, et beate virginis marie, genitricis eiusdem, necnon beatorum Petri et Pauli Apostolorum meritis confidentes, ac auctoritate ipsorum fulciti, comuni consilio et voluntate statuimus, et ordinauimus, ut quicumque causa deuocionis ad ipsam ecclesiam sancti Saluatoris, ad missam beate virginis, que solet in aurora uel lucesscente die celebran, conuenerint, de confessis suis criminibus, et iniunctis penitencijs ex parte singulorum nostrorum, singulos duodecim dies venie, seu indulgencie consequantur. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, presentes appensione sigillorum nostrorum fecimus comuniri. Datum
[615] Emansit: ad.