859.
1318. 14. Sept. - Capitulum Nitriense Nobiles de Vezekény terram duorum aratrorum Comiti Bede de Ságh quatuor marcis oppignorasse testatur.
Nos Capitulum ecclesie Nitriensis significamus, quibus expedit, tenore presencium vniuersis, Quod Johannes, Stephanus, Nicolaus et Iuan, filij quondam comitis Hench, filij Doba de Wezeken, et Johannes dictus aprod, ac Deseu, filius Romani, similiter nobiles de Wezeken antedicta, videlicet uicini et commetanei ipsorum, ex una parte; et Bede comes, filius Egidij, scilicet nobilis de Saag in comitatu Huntensi, pro se ex altera, coram nobis personaliter constituti; ijdem Johannes, Stephanus, Nicolaus et Iwan, filij quondam comitis H., filij Doba superius nominati, quandam terram ipsorum, in Wezeken predicta existentem, a Dominico, filio Kurol, ipsi Comiti H., patri ipsorum antedicto, videlicet ad duo aratra sufficientem, quatuor marcis quondam pignori obligatam, cum utilitatibus et pertinencijs suis vniuersis comiti Bede antedicto similiter quatuor marcis, plene habitis et receptis ab eodem, a festo Exaltacionis sancte Crucis ad annualem reuolucionem eiusdem festiuitatis dixerunt et confessi sunt, se pignori obligasse, tali modo, quod si usque terminum prenotatum redimere possent, bene quidem; Alioquin ipsa reuolucione facta, ijdem Johannes, Stephanus, Nicolaus et Iuan ipsam terram ab ipso Bede comite cum duplo redimere tenebuntur. Cui quidem, seu possessioni, sic obligate seu impignorate, possessiones terre Deseu, scilicet filij Romani memorati et eiusdem comitis Hench, seu filiorum suorum superius nominatorum conterminales existunt seu uicine. Presertim Johannes dictus Aprod prenotatus et Deseu antedictus, filius Romani sepephati (sic) huic impignoracioni consensum prebuerunt et assensum coram nobis. Datum in festo prenotato, anno domini M°. C°C°C°. XVIII°.
E Nro. 876.
860.
1318. 29. Sept. - Capitulum Nitriense Joannem de Vezekény terram unius aratri et triginta iugerum Comiti Bede de Ságh quadraginta pensis oppignorasse testatur.
Nos Capitulum ecclesie Nitriensis significamus, quibus expedit, tenore presencium vniuersis, Quod Johannes dictus Aprod et Deseu, filius Romani, cognatus et uicinus eius, ut dicebat, nobiles de Wezeken, ex una parte pro se, et comes Bede, filius Egidij, scilicet nobilis de Saag in Comitatu Huntensi, similiter pro se, ex altera, coram nobis personaliter constituti, idem Johannes