884.
1320. 24. Mart. - Capitulum Transilvanum transsumit Nrum. 277.
Nos Capitulum ecclesie transiluane memorie commendantes, presencium per tenorem significamus, quibus expedit vniuersis, Quod Petrus, filius Jacobi, Judex vniuersitatis Syculorum de iuxta aranas et Magister Comas (sic) de Felduar, pro communitate eorumdem Syculorum de iuxta Aranas, ad nostram accedentes presenciam, exhibuerunt nobis priuilegium domini Andree Regis, felicis memorie, eorumdem Syculorum super terris ipsorum de iuxta aranas eisdem collatis, confectum, petentes nos cum instancia, ut ipsum priuilegium ad cautelam, eo, quod de loco ad locum destinare idem priuilegium in specie, uel exhibere propter discrimina viarum et inpacati temporis qualitatem et alios casus furtuitos formidarent, nostris inseri litteris faceremus et sigillo nostro comuniri. Cuius priuilegij tenor talis est:
Sequitur Nrus. 277. pag. 280.
Nos igitur Peticionibus ipsorum iustis ac legitimis annuentes, quia ipsum priuilegium comperimus in Sigillo et Carta integrum et non Cancellatum, non abrasum, non abolitum, nec in aliqua sui parte uiciatum; tenorem eiusdem priuilegii de uerbo ad uerbum presentibus transcribi fecimus et Sigillo nostro autentico communiri. Datum secunda feria proxima post dominicam palmarum, Anno domini M°. CCC°. XXmo.
E transsumpto Comitis Alexandri Judicis Curiae a. 1327. 1. Maii. In Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 66. fasc. 1. Nr. 6.
885.
1317-1320. Mart. - E registro Rufini de Civinio Collectoris papalis fructuum primi anni beneficiorum in Hungaria vacantium.
- - Ego Rufinus - - intravi Regnum Ungarie die 22. mensis Oct. 1317. et dictum Regnum exivi die 12. Mart. 1320. - Infrascripta beneficia vacaverunt in Civitate et diocesi Strigon., videlicet
Cantoria ecclesie Scipiensis,--cuius fructus diligenti inquisitione facta de ipsis, ascendebant dumtaxat ad summam 10 marcharum fini argenti ad pondus Budense, de quibus elegi - - 5 marchas -, quarum quelibet valet quatuor florenos auri, quas - - Henricus Prepositus dicte ecclesie pro domino Christoforo Cantore promittit solvere. (Solvit 1319. 4. Febr.)
Item vacavit semel Plebes de Senizbanca (Selmeczbánya), cuius fructus ascendebant ad 48 marcas. - - Nicolaus plebanus - - quia non solvit in terminis, fuit excommunicatus. Tandem 1319. 30. Apr. Nicolaus Rector ecclesie