habuit. Anno tamen 1267. iam ut Vice-Cancellarius Belae Regis in literis 19. Dec. signatis comparet[149], sed nobis literae hae suspectae ex eo videntur, quia in aliis huius anni literis eiusdem Belae, signanter diebus 23. Febr., 10. Martii, 20. Julii et 26. Nov. exaratis[150], tum in pluribus aliis, nota diei destitutis[151], constanter magister Farkasius Praepositus Albensis Vice-Cancellarius occurrit; unico solum diplomate excepto, quod magister Demetrius Praepositus Albensis et Vice-Cancellarius signavit[152]; sed manifeste lapsus hic calami obversatur, quod iam appositus trigesimus septimus regiminis annus, qualem Bela nunquam habuit, abunde ostendit; diplomata porro docent, Demetrium ab anno solum 1268. munere Vice-Cancellarii functum fuisse; postquam nempe praedecessor eius Farkasius, qui plura hoc anno adhuc signavit diplomata[153], ad cathedram Jauriensem promotus fuisset[154], quod circiter ante 2. Augusti evenit, nam die hac iam Demetrius literas regias exaravit[155]. Non ergo Benedictus, nisi vice forte Farkasii, munere Vice-Cancellarii fungi potuit.
Post compositam a. 1267. ante 25. Jul. inter Reges dissidentes, Belam nempe et Stephanum, pacem, a Stephano iterum in gratiam receptus, in aulam eius reversus est; sed nec hic illico officio provisus fuit. Stephanus enim post recessum Lodomerii Vice-Cancellarii a. 1266. eidem substituit Magistrum Petrum[156], qui recedentibus aliis, Stephano fideliter adhaesit et munus Vice-Cancellarii ad a. 1270. indefesse obibat. Quamvis ergo in quibusdam Stephani literis a. 1268. exaratis, Benedictus noster ut Praepositus Aradiensis et Vice-Cancellarius, in aliis autem literis a. 1269. signatis út Vice-Cancellarius solum occurrat[157]; sed cum omnes reliquas literas Magister Petrus signaverit; Benedictus ex eadem ratione, quam superius de Farkasio attulimus, veri nominis Vice-Cancellarius haberi non potest. Anno tamen 1270. Petrus cathedram Transsilvanam obtinens, locum cessit Benedicto. Petrus hic in quibusdam Stephani Regis adhuc iunioris literis anni huius, ergo ante 2. Maii exaratis, Electus Ecclesiae Albensis Transilvanae et ViceCancellarius dicitur[158]; sed officium hoc aulicum statim post electionem suam
[149] Wenzel Cod. Arpad. III. 161.
[150] Fejér Cod. dipl. IV. III. 397. - Wenzel 1. c. III. 155. VIII. 164. 167.
[151] Fejér 1. c. IV. III. 390. 399. VII. I. 344. - Wenzel 1. c. III. 156. 158. 159. VIII. 165. 168. XI. 566. 568. - Cod. dipl. patr. IV. 46.
[152] Fejér 1. c. IV. III. 395.
[153] Fejér 1. c. IV. III. 438. - Wenzel 1. c. VIII. 191. 192. - Cod. dipl. patr. III. 17.
[154] Fejér 1. c. IV. III. 456. 457.
[155] Ibid. 436.
[156] Ibid. 344. 345. 347. - Wenzel 1. c. VIII. 145. - Cod. dipl. patr. VI. 143.
[157] Fejér 1. c. IV. III. 471. 527. - Wenzel 1. c. VIII. 240.
[158] Cod. dipl. patr. VI. 167.