Benedicto cesserit, nam primas literas Stephani, quas ut Rex Hungariae 2. Maii, seu die mortem Belae Regis insequente edidit, iam Benedictus noster ut Vice Cancellarius signavit[159]. Ex his una apparet, omnes literas, quas hoc anno Petrus Vice-Cancellarius exaravit[160], ante 2. Maii editas fuisse. Mirum porro est, in literis his 2. Maii editis, Benedictum "Zibiniensem" Praepositum appellari, cum tamen omnes et praecedentes, et usque a. 1274. sequentes literae illum Praepositum Aradiensem fuisse, constanter testentur[161].
Adepto sic munere Vice-Cancellarii ad mortem usque Stephani Regis, quae a. 1272. 6. Aug. evenit, ita functus est, ut unico, quod sciam, diplomate excepto, quod Stephanus Archiepiscopus Colocensis supremus Cancellarius exaravit[162], omnes passim Stephani literas signaverit. In aliquibus tamen literis nomen iam Vice-Cancellarii, iam Praepositurae, quam tenuit, depravatum est. Sic literae a. 1271. die 31. Dec. datae, manu Omodei Orodiensis Ecclesiae Praepositi exaratae esse notantur[163]. Alibi iterum Benedictus Praepositus Budensis[164], tum Praepositus Albensis[165], imo etiam condam Orodiensis Ecclesiae Praepositus[166] scribitur. Imperitiam, aut lapsum calami hic subversari, ultro sequitur.
Plura indicia docent, illum a Stephano Rege magni aestimatum fuisse. Sic a. 1270. idem Rex Dethmaro et Dethboro, filiis Detrici, alias servientibus Praepositi Orodiensis, Vice-Cancellarii (seu Benedicti nostri) loca venationis regiae ultra indagines (seu in Transilvania) a. 1248. obtenta, de novo confert[167]. - Anno 1271. ab eodem Rege cum Paulo Episcopo Vesprimiensi, Aegidio summo Camerario et Rolando Bano ad stabiliendam cum Otacaro Rege Bohemiae pacem deputatur, quae pax deinde coaluit mediantibus literis publicis e parte Stephani 3. Julii "in castris apud Posonium" exaratis[168]; per Otacarum autem 14. Julii Pragae signatis[169]. - Eodem anno ad colligendas
[159] Fejér Cod. dipl. V. I. 20. et iterum Wenzel Cod. Arpad. VIII. 297.
[160] Fejér 1. c. V. I. 245. VII. II. 22. - Wenzel 1. c. VIII. 259. 262. 291. 295. 309. - Cod. dipl. patr. VI. 169. - Cod. Com. Zichy I. 23.
[161] Wenzel 1. c. VIII. 293. Vice-Cancellarium hunc, certe lapsu calami Paulum vocat.
[162] Fejér 1. c. V. I. 194. - Tkalcsics Mon. Episc. Zagrab. I. 163.
[163] Fejér 1. c. V. I. 177. Datum hic sic exprimitur: Anno Domini 1272. kalendis ultimis Januarii. Alibi (Kortan. 528.) iam ostendimus hic intelligendum esse: Pridie Kalendas et annum a 25. Decembris computari, adeoque literas has a. 1271. 31. Dec. editas esse.
[164] Fejér 1. c. V. I. 49.
[165] Tkalcsics 1. c. I. 159.
[166] Fejér 1. c. V. I. 68.
[167] Fejér 1. c. V. I. 93.
[168] Theiner Mon. Hung. I. 299. - Wenzel 1. c. III. 247. - Fejér 1. c. V. I. 124.
[169] Fejér 1. c. V. I. 113. - Theiner 1. c. 295.