de praerogativis Ecclesiae Agriensis testium fassiones, tum ad reambulandas omnes Ecclesiae Nitriensis possessione[170] deputatus[171]. Anno autem 1272. 17. Junii in solemnibus Stephani Regis literis, Ecclesiae Zagrabiensi concessis, nomen eius post Episcopos, more prorsus insolito, recensetur[172].
Stephano inopinate fatis functo, munus Vice-Cancellarii, instingante, út vidimus, Elisabetha Regina, Nicolao Praeposito Transilvano cedere debuit, nec ulla eius mentio recurrit usque a. 1273. 6. Martii, quo die primas literas regias, dato diei provisas, iterum ut Vice-Cancellarius signavit[173]. Licet autem a Capitulo Strigon. Archiepiscopus electus fuerit; obsistente tamen Regina dignitatem hanc Nicolao supranominato, ut uberius iam exposuimus, relinquere et ipse interea et sub brevi, quae excusso Nicolao sequebatur, vacantia, officio Vice-Cancellarii contentari debuit.
Sed inchoante iam anno 1274. fortuna illi iterum arridere coepit. Nam primo Praeposituram Aradiensem, quam 19. Dec. anni 1273. adhuc tenuit[174], nobiliori et opulentiori Praepositura Budensi commutavit, qua insignitus iam 12. Jan. 1274. comparet[175]. Mense autem Martio tandem electio eius per Capitulum Strigon., ut vidimus, celebrata, a Rege Ladislao adprobata fuit, in cuius literis 9. Martii exaratis "vir venerabilis, Magister Benedictus, miseratione divina in Archiepiscopum Sfrigon. electus, Praepositus Budensis et aulae nostrae Vice-Cancellarius, dilectus et fidelis noster" appellatur[176]; fuitque una Comes perpetuus Comitatus Strigon., ut eiusdem Regis literae, 28. die eiusdem mensis Martii exaratae, docent[177].
Dignitates has omnes ad mortem usque retinuit. Sed quantum ad Archiepiscopatum, quia causa electionis inter ipsum et Nicolaum controversa, ob continua Nicolai subterfugia et alia impedimenta, quae inferius uberius evolvemus, terminari non potuit, confirmationem papalem numquam obtinuit, nec consecratus umquam fuisse videtur, in diplomatibus enim constanter Electi solummodo titulo insignitur. Hinc etiam factum est, ut penes Archiepiscopatum etiam Praeposituram Budensem, incertus nempe confirmationis suae, retinuerit. Mirum tamen est, illum, quemadmodum antea Nicolaum, a Ladislao Rege Cancellarium creatum non fuisse. In quibusdam quidem literis regiis, a.
[170] Fejér Cod. dipl. VII. II. 151
[171] Fejér 1. c. V. I. 156.
[172] Fejér 1. c. V. I. 195.
[173] Fejér 1. c. VI. II. 397. - Cod. Zichy I. 32.
[174] Fejér 1. c. V. II. 128.
[175] Wenzel Cod. Arpad. IX. 50.
[176] Fejér 1. c. VII. II. 221. Sed eaedem literae ibidem V. II. 235. a. 1275. signantur.
[177] Wenzel 1. c. IX. 55.